CAPUT II.

3. Spectacula circi fugienda: alia esse quae in Ecclesia cernuntur, spectacula salubria. Deterret a theatro Scandalistae. Amphitheatri cruenta certamina. Venatores cum ursis certantes. Quid nobis ire per multa? Breviter admonendi estis quid spernere, et quid diligere debeatis. Fugite, dilectissimi, spectacula, fugite caveas turpissimas diaboli, ne vos vincula teneant maligni. Sed si oblectandus est animus, et spectare delectat; exhibet vobis sancta mater Ecclesia veneranda ac salubria spectacula, quae et mentes vestras oblectent sua delectatione, et in vobis non corrumpant, sed custodiant fidem. Amator est quispiam circi? Quid delectat in circo? Aurigas videre certantes , populos insana furia anhelantes, quemlibet celerem praecedentem, adversarii sui equum frangentem. Ista est omnis delectatio, clamare, quia vicit quem diabolus vicit; exsultare et insultare, quod adversa pars perdiderit equum, cum is qui tali spectaculo delectatur, vanum perdiderit animum. Vide contra nostra sancta, sana, suavissima spectacula. Intuere in libro Actuum Apostolorum, claudum ex utero matris nunquam ambulantem quem Petrus fecit currentem; vide subito sanum, quem antea intuebaris infirmum (Act. III, 2-8): et si est in te sanitas mentis, si in te fulget ratio aequitatis ac delectatio salutis, vide quid debeas exspectare, vide ubi debeas exclamare; illic ubi equi sani franguntur, an hic ubi homines fracti salvantur? Sed si te pompa illa, figura ea equorum , compositio curruum, ornatus et aurigae superstantis, equos regentis, vincere cupientis; si haec te, ut dixi, pompa delectat: nec hanc tibi denegavit, qui pompis diaboli renuntiare praecepit. Habemus et nos spiritualem nostrum aurigam sanctum prophetam Eliam, qui quadrigae igneae superimpositus, tantum cucurrit, ut metas prenderet coeli (IV Reg. II, 11). Et si adversarios, quos et vera virtus vicit, et quos ille volando transiit, atque ex quorum victoria palmam supernae celsitudinis accepit, videre desideras: Currus Pharaonis et omnem virtutem ejus projecit in mare (Exod. XV, 4).

4. Alius fortassis theatri amator admonendus sit, quid fugiat, et quo delectetur; ac sic voluntatem spectandi non perdat, sed mutet. In theatris labes morum, discere turpia, audire inhonesta, videre perniciosa. Sed adjuvante Domino ea ex cordibus vestris firmiter repellamus. Singula singulis comparemus. Illic intuentur spectatores propositum nescio quem confictum deum Jovem, et adulterantem, et tonantem: hic respicimus verum Deum Christum, castitatem docentem, immunditiam destruentem, salubria praedicantem. Illic fingitur quod idem Jovis Junonem habeat sororem et conjugem: hic praedicamus sanctam Mariam matrem simul et virginem. Illic stupor ingeritur visui, ex usu hominem in fune ambulantem: hic magnum miraculum, Petrum mare pedibus transeuntem (Matth. XIV, 29). Illic per mimicam turpitudinem castitas violatur: hic per castam Susannam castumque Joseph libido comprimitur (Gen. XXXIX, et Dan. XIII), mors contemnitur, Deus amatur, castitas exaltatur. Chorus illic et cantio pantomimi illicit auditum, sed expugnat sanum affectum: et quid tale nostro cantico comparandum sit, in quo dicit qui amat et cantat, Narraverunt mihi peccatores delectationes suas, sed non ita ut lex tua, Domine; omnia mandata tua veritas (Psal. CXVIII, 85 et 86)? Nam illic universa fingit vanitas. Scandalistarum quis illic forte peritiam admiretur, videre parvulos in area ludentes, diversas historias exhibentes. Sed videte nostrorum lusus infantum. In utero Rebeccae duo certant infantes: procedente majore, minoris manu emissa ex utero, planta majoris apprehensa est (Gen. XXV, 22, 25). In quorum certamine magni sacramenti figura monstrata est, ut minor supplantaret majorem, eique postmodum primatum atque benedictionem auferret. In quibus parvulis quasi ludentibus, et sacramentum, ut dixi, magnum exhibentibus, et reprobi iu Esau demonstrantur Judaei, et praedestinati in Jacob apparent Christiani. Ille enim Jacob unus parvulus sic garriens, multos in se praedestinatos etiam parvulos demonstrabat infantes, qui ex utero matris suscipiuntur manibus fidelium, nec eos sic excutiunt, ut in aere pendeant, sed ut renati in coelo vivant. His igitur oblectamentis mens delectetur, pascatur anima christiana; hanc sobrietatem retinens mentis, fugiat ebrietatem diaboli.

5. Nec amphitheatri certamina seducant aut pertrahant christianum: quo quidem tanto avidius curritur, quanto tardius exhibetur. Sed etiam ibi quid non periculosum ingeritur aspectibus, quid non cruentum? ubi; sicut ait beatissimus Cyprianus, voluntas noxia ad feras homines nullo crimine damnat (Cypr. in epist. 2 ad Donat.). Non ergo vos, dilectissimi, illud spectaculum crudele invitet intueri, novem ursis duos altercantes venatores: sed delectet videre unum nostrum Danielem orando superantem septem leones. Discerne spiritualis amator certamina: vide duos noxios voluntate , vide unum innocentem ac plenum fide. Vide illos pro praemio terreno suas animas bestiis obtulisse: vide istum in oratione clamantem, Ne tradideris bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19). In illo spectaculo contristatur editor, si venator evadat illaesus, qui ei plures bestias interemit: in isto nostro sine ferro pugnatur, nec Daniel laeditur, nec fera occiditur; et sic vincitur, ut rex miretur atque mutetur, et populi pertimescant, et inimici dispereant (Dan. XIV, 30-42). Admirabile spectaculum nostrum, plane mirabile, in quo Deus adjuvat, fides vires impetrat, innocentia pugnat, sanctitas vincit, praemium consequitur tale, quod et ille qui vicerit accipiet, et qui donaverit nihil amittet. Ista spiritualia munera concupiscite, ad haec intuenda et cum omni securitate spectanda alacriter ad ecclesiam convenite, ab omni cupiditate carnali propositum cordis revocate, omnem sollicitudinem vestram Deo gubernandam committite: ut adversarius revereatur, nihil in vobis inveniens suum; vosque illum repudiantes, ejusque pompis renuntiantes, posteaquam ab ejus insidiis vestra fuerit eruta libertas, ne vos inveniat vacuos ille nefarius, quem novimus etiam non suos tenere cupientem.