CAPUT III.

6. Omnipotentia Dei probatur ex creatione rerum de nihilo. Trinitas. Filium quoque esse Deum omnipotentem, aeternum et aequalem Patri. Fideliter credite in Deum Patrem omnipotentem. Omnipotentem Deum credimus, qui omnia faciens factus non est: et ideo omnipotens est, quia de nihilo fecit quaecumque fecit. Non enim eum aliqua materies adjuvit, ex qua demonstraret artis suae potentiam: sed ex nihilo, ut dixi, cuncta creavit. Hoc est enim esse omnipotentem, ut non solum fabrica ipsa, sed etiam materies ab illo inveniatur esse, qui non habuit initium ut esset; et is qui sempiternus est, crearet, non id quod ipse esset, sed ut ab illo essent jam accepisse . Omne enim quod est, ab illo est: ipse autem a seipso est, qui non ab aliquo factus est. Fecit ergo facta non factus, creavit creaturam non creatus: qui etiam ipsi creaturae convenientibus gradibus per diversas ordinationes constituit potestates. Potest quippe secundum datam potestatem quilibet angelus vel homo dici potens; sed numquid potest dici omnipotens? Potest dici rex vel imperator, quod multa quae velit possit: non tamen eum qui sanum sapit, audebit dicere omnipotentem; nam si voluerit eum adulando ita laudare, incipit et illum et se ipsum fallendo decipere. Quomodo enim audebit dicere omnipotentem, quem videt multum velle vivere et vitam succedente morte finire? Si omnipotens est, non moriatur, a morte excludatur . Si autem ei mors terminum dabit, omnipotentem eum non fuisse ipsa mors demonstrabit. Non ergo quispiam audebit quamlibet creaturam, sive coelestem sive terrestrem, dicere omnipotentem, nisi solam Trinitatem; Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum.

7. Non enim, cum dicimus nos credere in Deum Patrem omnipotentem, sicut haeretici Ariani, negamus Filium omnipotentem, aut Spiritum sanctum negamus omnipotentem. Si Filium negaveris omnipotentem, negabis et Patrem omnipotentem. Sed major est, inquiunt. Pater, minor est Filius. Hoc in hominibus, hoc in omnibus, et tu in omnibus perturbaris. Divinam naturam considera, Deum attende, sempiternum cogita: nam vane conturbaris. Si sempiternus est Pater, sempiternus est utique et Filius. Si enim fuit Filius quando non fuit Filius, fuit et Pater quando non fuit Pater: quod si fuit aliquando Pater non Pater, non fuit omnipotens; minus enim habuit in eo quod postea effectus est Pater. Si das initium Filio, das initium et Patri. Pater enim a Filio appellatus est Pater. Si autem semper fuit Pater, semper fuit et Filius. Et si Deus est Pater, Deus est et Filius: non enim aliud potuit procedere de Deo quam Deus. Quod si Deus est Pater, Deus est et Filius; et si sempiternus est Pater, sempiternus est et Filius: quem non praecessit aetate nec dignitate, non eum minuit aequalitate. Apostolum audi quid de Deo Filio dicat: Cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Non rapuit, quia naturaliter habuit. Omnipotentia itaque Patris in Filio, omnipotentia Filii in Patre; quia neque aliquando Pater sine Filio, neque aliquando Filius sine Patre. Divinam illam nativitatem qua Filius processit ex Patre, qua natus est Deus de Deo, sine initio, sine tempore, sine matre, sine aliqua fragilitate, sine ulla sui diminutione, non possumus explicare: Nativitatem autem ejus, ait propheta, quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Et revera quis comprehendere vel dicere potest quomodo natus sit, qui semper est in Patre, et nunquam recedit a Patre? Digne, ut dixi, non possumus enarrare: sed debemus corda nostra ipsi Filio praeparare; ut illuminando et per fidem gubernando perducat nos ad speciem veritatis suae, ne remaneamus in tenebris infidelitatis nostrae, ne aliud aestimando de Filio quam quod est Pater, ipse Filius non docendo, sed increpando nos admoneat sicut Philippum, dicens, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Annon agnoscis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10)? Sicut ergo Deus de Deo natus est, et lux de lumine, et dies ex die; ita et Omnipotens ex omnipotente. In ista enim mortali nostra generatione qui est pater, aliquando non fuit pater; et qui est filius, non semper est filius: quia et ipse filius cum accessu temporis patrem amiserit, conjugem acceperit, prolemque susceperit, non erit filius, sed ipse vocabitur pater; et quilibet pater antequam suscipiat filium, non vocabitur pater. Accedit ergo aliquid tempore, quod praecedat tempore. Non ergo aestimemus hoc in illa divinitatis esse substantia, in illa generatione sempiterna. Non enim illic deficiendo moritur Pater, ut Filius crescendo perveniat ad Patris dignitatem; aut sunt ibi tempora, quia per ipsum facta sunt tempora.