CAPUT IV.

8. Idem contra Arianos confirmatur. Trinitatem totam esse Deum omnipotentem. Trinitas judex. Tota Trinitas omnipotens, immortalis et invisibilis. Idola cordium. In quo autem tu, haeretice, audes dicere Filium minorem, quem nos confitemur aequalem? In aetate? Non ibi sunt tempora. In divinitate? Deus est Pater, Deus est et Filius. In opere? Omnia per Filium facta sunt. Dicit quidem Scriptura, quod Deus fecerit mundum, sicut scriptum est in libro Geneseos, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): sed nos audientes Deum Patrem, cognoscimus Filium et Spiritum sanctum. Tu forsitan dicis, Deus Pater fecit mundum. Sed audi quid Joannes evangelista dicat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 2). Ecce, sine Filio dicit nihil esse factum; quoniam omnia per ipsum facta sunt. Si sine Filio factum est nihil, quid fecit Pater quod non fecit Filius, de quo dicit Evangelista quod sine Filio factum est nihil? Si autem, sicut vera fides catholica habet, in Filio operante constituas Patrem, et in Patre operante constituas Filium, quoniam Filius in Patre est et Pater in Filio, omnipotens invenietur Filius, si in ipso omnipotens est Pater: si autem non est omnipotens Filius, ut praedicat haereticus arianus, non est in illo omnipotens Pater, falsumque erit secundum ipsos quod ipse Filius ait, Ego in Patre, et Pater in me est. Absit autem ut falsum sit quod Veritas dicit: confundatur arianus, qui veritati contradicit.

9. Demonstremus tamen ex Scripturis dictum Filium omnipotentem sicut et Patrem, ut non solum ratio vera, sed etiam divina testimonia haereticorum frontem percutiant impudentem. Dictus est Pater omnipotens, propheta dicente, Haec dicit Dominus omnipotens (I Cor. VI, 18). Dictus est et Filius omnipotens, Joanne apostolo in Apocalypsi dicente, Ab Jesu Christo Domino nostro, qui est, et qui fuit, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 5, 8). Dictus est et Spiritus sanctus omnipotens, Salomone prophetante, Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et is qui continet omnia, scientiam habet (Sap. I, 7). Annon est omnipotens qui continet omnia? Dicit enim Scriptura quod Deus judex sit, dicente Apostolo, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Sed nos quando audimus Deum judicem, totam intelligimus Trinitatem. Tu autem, haeretice, dic quis sit iste Deus judex; Pater, an Filius? Si dixeris, Pater est; negas Filium judicem, quem in Symbolo etiam tu confiteris venturum vivos mortuosque judicaturum. Contradicis etiam Evangelio dicenti, Cum Filius hominis venerit in claritate sua, congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut separat pastor oves ab haedis. In quo loco ab Evangelista expressius judex demonstratus est Filius, ut etiam ejusdem judicis sententia panderetur, dicentis, Ibunt impii in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31, 32, 46). Quod si nolens obsistere tantae auctoritati dixeris Filium judicem, Patrem ergo negabis judicem? Non, inquis, nego Patrem judicem. Quomodo non negas? Quia Pater, inquis, potestatem dedit, Filius accepit. Video quidem, haeretice, quo strabis oculis intendas, quo perversae mentis aciem intentionis dirigas. Recitaturus enim mihi es ex Evangelio et dicturus: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). In eo, inquis, quod Pater dedit, Filius accepit, major est utique qui dat, quam qui accipit: major est Pater, minor est Filius. Non ex hac sententia glorietur tua vanitas; quoniam ex ipsa te nunc divina convincit auctoritas. Pater, inquis, non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Cognoscimus: novit quippe sana fides quomodo hoc intelligat. Homo enim ille susceptus, qui etiam ipse appellatus est Dei Filius, accepit potestatem, sed dante Patre et Filio; quoniam Filius in Patre est, et Pater in Filio. Caeterum si tu, haeretice, secundum illam perversam vestram doctrinam illi hoc volueris assignare divinitati, qua Filius aequalis est Patri, quaero abs te diligentius, et ut mihi respondeas celeriter insistam, quis sit ille qui in libro Deuteronomii Moysi dicebat, In die judicii reddam illis. Non potes dicere, Pater est; quoniam secundum Evangelii sententiam a te prolatam, Pater non judicat quemquam. Ergo Filius est qui dicebat, In die judicii reddam illis. Filius est? Responde, quid dubitas? Filius hoc dixit, annon? Non est quod dicas nisi Filium dixisse, In die judicii reddam illis; quoniam Pater non judicat quemquam. Sed vide sequentia libri hujus, quemadmodum te provocet, quemadmodum convincat. Cum enim dixisset, In die judicii reddam illis; post paululum secutus adjunxit, Videte, videte, inquit, quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 35, 39). Quid agis, ariane? Non est qua exeas. Dic, si audes, Filium solum hoc dixisse, et negabis Patrem, nec Deum esse, nec judicem. Depone vel nunc convictus animositatem, audi veritatem, intellige Deum judicem Trinitatem. Audi quod et Spiritus sanctus judex sit. Ipse Dominus in Evangelio ait: Cum venerit Paracletus, ipse arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). Quid quaeris amplius? Item demonstrat Scriptura divina quod simul habitet Pater et Filius et Spiritus sanctus in homine, tanquam in templo suo. In Evangelio Filius, Si quis me, inquit, diligit, diligetur a Patre meo; et veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud illum faciemus (Id. XIV, 23). Ecce Pater et Filius: quid Spiritus sanctus? Apostolum audi: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Item demonstratur quod simul deserat impios Pater et Filius et Spiritus sanctus. Salomon propheta, Perversae, inquit, cogitationes separant a Deo. Ecce Deus Pater deserens perversas cogitationes. Quid Deus Filius? Sequitur: Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia. Christus est enim Dei Virtus et Dei Sapientia (Id. I, 24). Ecce et Filius deserit malevolam animam, in qua sunt perversae cogitationes, quas deseruit Pater. Restat de Spiritu sancto. Audi post paululum quid sequatur: Sanctus, inquit, Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 3-5). Audi, sine intellectu deserere hominem Spiritum sanctum. Quando ista idem ipse Spiritus sanctus per Prophetam dicebat, vos praevidebat. Ecce jam illa inseparabilis Trinitas testimoniis divinarum Scripturarum demonstratur, quod simul habitet, simul regnet, simul possideat, simul deserat: quam vos, Ariani, separando et per diversos gradus Filio et Spiritui sancto injurias irrogando, non in vobis habitare sinitis : quoniam et Deus Pater aufert se a cogitationibus perversis quae sunt in vobis: et in malevolam animam non introibit sapientia; quia per vestrae animae malitiam sicut Filium a Patre, ita gregem separatis a summo pastore: et Spiritus sanctus effugiet fictum, id est, fictionem perversae vestrae doctrinae, in qua demonstratum est, nec Patrem, nec Filium, neque manere Spiritum sanctum.

10. Quoniam igitur de unitate agitur Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, quam unitatem non audemus dicere tres deos, nec tres omnipotentes, nec tres invisibiles, nec tres immortales, sed unum Deum, de quo dicit Apostolus, Immortali, invisibili, incorruptibili soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17): non ergo nobis ipsis fingamus Patris et Filii et Spiritus sancti diversas dignitates, separabiles et inaequales aetates, ampliores et infirmas potestates, ne quod ipse Dominus Salvator noster virtute ac majestate sua idola eradicavit et templa, rursus in cordibus Christianorum diabolus fabricet idola. Fides itaque catholica haec est: Omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Patrem: omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Filium, secundum divinam nativitatem; visibilem autem, mortalem, minoremque angelis factum secundum susceptam humanitatem: omnipotentem, immortalem atque invisibilem credere Spiritum sanctum secundum aequalem divinitatem; visum autem in specie columbae propter Filii attestationem (Matth. III, 16). Et haec est Trinitas simplex unitas, inseparabilis, inenarrabilis, semper manens, semper praesens, ubique regnans, unus Deus, de quo propheta David dicit: Tu es solus Deus magnus (Psal. LXXXV, 10).