|
11. Nativitas Filii ex virgine. Signa in Christi nativitate.
Infanticidium. Puer Jesus in medio doctorum inventus. Aquae in
vinum conversio. Credimus in Filium ejus Jesum Christum, natum de
Spiritu sancto ex virgine Maria. Hanc nativitatem, incredule, quid
expavescis? Noli credere, si tantum homo erat qui natus est si autem
Deus homo erat, de qua voluit natus est, quia sicut voluit natus
est. Illud potius mirare, quia Verbum suscepit carnem: nec est
mutatum in carnem, quia manens Deus suscepit hominem. Caeterum quid
miraris, quia genitrix suum genuit genitorem, quia creavit creatura
factorem? Sic voluit nasci excelsus humilis, ut in ipsa humilitate
ostenderet majestatem. Portabat filium mater intacta, mirabatur et
ipsa in aspectu suae prolis, quam amplexus non strinxerat maritalis.
Sed, incredule, audi praedictum, cognosce impletum. David propheta
dicit, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse
fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Ipse qui
fundavit eam Altissimus, ipse in ea factus est homo: Altissimus,
quia talem matrem creavit; Altissimus, quia sic se in ea formavit,
ut procedens ex ejus utero, et filium ejus redderet, et integritatem
non corrumperet. Quae est gratia matris hujus et virginis? Quae est
gratia hujus feminae, quae virum nesciens filium portat? Quae est
gratia? Audite Gabrielem angelum eam salutantem: Ave, inquit,
gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Quando Angelus
istam virginem sic salutavit, tunc eam Spiritus sanctus fecundavit:
tunc illa femina virum sine viro concepit, tunc repleta est gratia,
tunc Dominum suscepit, ut esset in ea qui fecerat eam. Neque enim,
dilectissimi, credendum est, quod illo jam praesente ac protegente
poterat illi feminae dominari corruptio, in qua non erat ardoris
libido.
12. Noverit tamen quem portavit Virgo mater, noverit, stupor
abscedat, fides accedat. Ecce quem portat nascitur; nondum
loquitur, et totum concutit mundum. Clamat coelum, novi sideris
radians fulgore: clamat terra, turbata per Herodem; veniunt Magi
admoniti, inquirunt Judaei turbati; quaerunt ubi esset qui ubique
totus est, quaeritur in mundo fabricator mundi. Ad hoc autem
quaerebatur, non ut agnosceretur, sed ut occideretur (Matth.
II): quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit
(Joan. I, 10). O munde immunde, venit qui te redimat, et
turbaris; et tunc eum vis perdere, quando ille te disposuit liberare!
O Judaeorum terra impia, non congruis coelo. Coelum demonstrat, ut
adoretur; tu quaeris, ut infans necetur. Ille tibi annuntiat Deum
hominem suscepisse pro te, et tu vis perdere eum qui venit redimere
te. Exspecta paululum; ad hoc quidem venit, ut tuam etiam pessimam
impleat voluntatem: sed sustine, ut suam ille colligat haereditatem.
Collige, collige, Redemptor: non glorietur dispersor. Vindica in
eos qui te parvulum persequuntur, parvuli ipsorum pro te moriantur.
Si ipsi in te crudeles existunt, parvuli ipsorum pro te moriantur.
Vindica, sic vindica. Insultent filii parentibus nondum loquentes,
convincant saevientes: infantes dicant testimonium de tua innocentia,
quia non est in te ulla malitia; et ii qui te volunt innocentem
occidi, hoc eis proveniat, ut suos parvulos ab eis facias separari.
Lugeatis licet Judaei atque plangatis filios vestros, non illi
moriuntur, quia a vita suscipiuntur: vobis irrogatur poena orbitatis,
caeterum illis gloria offertur immortalitatis. Nuntiastis Herodi ubi
occidendus inveniri potest Filius Dei: sed ille filios vestros
occidens pro Filio Dei, et vos orbitatis poena nesciens punit tanquam
proditores, et filios vestros Dei fecit haeredes. Sic vos irridebat
ille, ille qui habitans in coelo, jacebat in terra: sic furias
vestras vestrique regis subsannabat, quando mala vestra in vos
retorquebat, et de malis vestris multa ille bona faciebat.
13. Agnovisti, Virgo mater, filii tui infantiam, agnosce et
pueritiam. Evangelium loquitur: Perrexerunt, ait, cum puero Jesu
parentes ejus in Jerusalem, ut pro eo offerrent sacrificium secundum
legem. Et factum est remeantibus illis, puer Jesus remansit in
templo: et erat disputans cum senioribus et scribis; et mirabantur
omnes in sapientia quae erat in eo, et turbabat multos. Sed cum
reversi essent quaerentes illum, invenerunt illum sedentem in medio
seniorum, interrogantem et respondentem illis. Et ait illi illa
mater: Fili, quid fecisti nobis? Ecce enim solliciti et anxii
quaerebamus te. Tunc ille: Quid sollicita eras, inquit? nescis
quia oportet me in his quae Patris mei sunt operari (Luc. II,
43-49)? Quando talia mater a puero filio audivit, corde
expavit: non enim patrem nominabat ille quem nesciebat in terra, sed
illum qui fecit coelum et terram.
14. Agnoscat et ejus adolescentiam, videat multa et magna
miracula, conversionem aquarum in vinum. In quo primo miraculo
tentavit illa femina jubere se filio posse tanquam mater domina quae se
agnoscebat ancillam. Fili, ait, deficit illis vinum, fac rursus ut
aquae convertantur in vinum. Et ille ut distingueret inter Deum et
hominem, quia secundum hominem minor erat, secundum hominem subditus
erat, secundum Deum autem supra omnes erat (Joan. II, 3,
4): Quid mihi et tibi, inquit, mulier? nondum venit hora mea.
Tanquam ei diceret: Veniet hora, quando id quod natum est de te in
cruce pendens agnoscat te, et discipulo dilecto commendet te; in hoc
autem miraculo quid mihi et tibi? Non enim hoc processit ex te, sed
ex eo qui fecit te : non competit tibi ut jubeas Deo, competit autem
ut subdita sis Deo. Sed pia mater quae non aspere tulit admonitionem
filii dicentis, Quid mihi et tibi? videat in caeteris miraculis Deum
operantem, quem intuebatur filium adolescentem, videat caecorum
illuminationem, leprosorum mundationem, claudorum cursus, surdorum
auditus, daemonum fugationes; et quod majus his omnibus, mortuorum
resurrectionem. Sed adhuc agnoscat haec mater, et expavescat filii
sui etiam juventutem.
|
|