|
15. De passione et resurrectione Christi. Quid restat juveni,
nisi ut procedat velut sponsus de thalamo suo? Accipiat sponsus
sponsam, quaeratur, inveniatur quae ei conjungatur. Non est solus
homo, sed Deus est et homo: quaeratur quae ei conjungatur. Qualis
est de qua natus est, talis ei inveniatur, quae et matrem reddat
fecundam, et virginem servet intactam. Filius permanentis virginis,
virginem permansuram accipiat. Ecce tempus est: modo Judaei suam
impleant voluntatem, quando dignatur ipse dare potestatem. Agite,
Judaei, nescientes nuptias Agni, date praemium pecuniae malo
nebuloni Judae: agite ut ille qui natus est de virgine, a Pontio
Pilato suspendatur in cruce. Ascendat sponsus noster thalami sui
lignum, ascendat sponsus noster thalami sui lectum. Dormiat
moriendo, aperiatur ejus latus, et Ecclesia prodeat virgo: ut
quomodo Eva facta est ex latere Adae dormientis, ita et Ecclesia
formetur ex latere Christi in cruce pendentis. Percussum est enim
ejus latus, ut Evangelium loquitur, et statim manavit sanguis et aqua
(Joan. XIX, 34), quae sunt Ecclesiae gemina Sacramenta.
Aqua, in qua est sponsa purificata: sanguis, ex quo invenitur esse
dotata. In isto sanguine sancti martyres amici sponsi stolas suas
laverunt, candidas eas fecerunt, ad nuptias Agni invitati venerunt,
ab sponso calicem acceperunt, biberunt, eique propinaverunt.
Sanguinem ejus biberunt, sanguinem suum pro illo fuderunt. Quid egit
vesana impietas Judaeorum, quia invitati non solum venire noluerunt,
sed insuper sponsum occiderunt? Quid egit iniquitas Judae qui eum
vendidit, a quo redimi debuit? Ecce nec Judas tenuit pretium, nec
Judaei quem comparaverant Christum. Illi dico, Ubi est quod
accepisti? Judaeo dico, Ubi est quod emisti? Illi dico, quando
vendidisti, tunc te decepisti: isti dico, Quod emisti, possidere
non potuisti. Exsulta, Christiane; in commercium inimicorum tuorum
tu vicisti: quod Judas vendidit et Judaeus emit, tu acquisisti.
Exsulta, exsulta, sponsa Ecclesia; quia nisi ista in Christo facta
essent, tu ab illo formata non esses. Venditus redemit te, occisus
dilexit te: et quia te plurimum dilexit, mori voluit propter te. O
magnum sacramentum hujus conjugii! O quam magnum mysterium hujus
sponsi et hujus sponsae! non explicabitur digne humanis verbis. De
sponso sponsa nascitur, et ut nascitur, statim illi conjungitur; et
tunc sponsa nubit, quando sponsus moritur; et tunc ille sponsae
conjungitur, quando a mortalibus separatur: quando ille super coelos
exaltatur, tunc ista in omni terra fecundatur. Quid est hoc? Quis
est iste sponsus absens et praesens? Quis est iste sponsus praesens et
latens, quem sponsa Ecclesia fide tantum concipit , et sine ullo
amplexu membra ejus quotidie parit? Quis est iste qui sic natus est,
sic crevit, sic mortuus est? Quis est iste qui infans regem terruit,
puer Judaeos convicit, juvenis Pontium Pilatum turbavit? Quis est
iste? Vultis nosse? Dominus virtutum, ipse est rex gloriae
(Psal. XXIII, 10). Si Dominus virtutum ipse est rex
gloriae: ergo nec Judaeos timuit quando armati venerant, nec judicem
injuste judicantem, nec milites irridentes, nec inimicos
subsannantes, nec coronam spineam imponentes, nec sua vestimenta
dividentes, nec fel, nec acetum, nec crucem, nec lanceam, nec
mortem. Quando enim ista Judaei Pontiusque Pilatus faciebant,
Dominus virtutum negotium nostrum agebat; quae non rapuerat, tunc
reddebat. Non rapuit iniquitatem, et pro iniquis suscepit mortem: ut
impleretur quod de eo scriptum est, Quae non rapueram, tunc reddebam
(Psal. LXVIII, 5). Denique ut noveritis pro nobis
reddidisse quod non debebat (Christus enim pro impiis mortuus est
[Rom. V, 6]), mox ut sacculum carnis suae in crucis ligno
solvit , et pretium nostrum exactori reddidit; ibi statim illum
latronem fecit confessorem (Luc. XXIII, 42), ut per eum
impiorum restauraret ruinam. Videte redemptum quem diabolus possederat
homicidam: videte Dominum virtutum et in morte miracula facientem.
Tunc latro confitebatur, quando Petrus turbabatur; tunc iste
agnovit, quando ille negavit. Sed numquid quia Dominus acquisivit
latronem, Petrum perdidit negatorem? Absit, absit. Agebat
mysterium qui fundebat pretium, in Petro demonstrans non in se
quemquam justum debere praesumere; in latrone, nullum impium conversum
posse perire. Timeat bonus, ne pereat per superbiam: non desperet
malus de multa malitia. Colligantur praesumentes , colligantur
desperantes. Magnum pretium pro nobis datum esse cognoscimus, quia
sanguine Christi redempti sumus. Agamus quomodo tali Domino non
displiceamus. Ecce amavit servos, et quos redemit servos, fecit
liberos. Ecce parum est, quia donat libertatem suam; exhibet
fraternitatem, promittit etiam haereditatem. Habes amplius quod
exspectes? Suscepit veniendo mortem tuam, donavit resurgendo vitam
suam. Habes amplius quod exspectes? Ille, ille qui crucifixus est
pro te, die tertio a mortuis resurgens, super coelos exaltavit te;
filium Dei fecit te. Habes amplius quod exspectes? Quid retribuemus
Domino, pro omnibus quae retribuit nobis (Psal. CXV, 12)?
Fecit nos antequam essemus, donavit vitam, donavit aetatem, donavit
liberam voluntatem, donavit substantiam, donavit ingenium, donavit
rationem, donavit scientiam, donavit omnia sua ut essent tua; et his
bonis omnibus male usi sumus, superbi effecti sumus, Creatorem tanta
bona largientem, merito praevaricationis offendimus: perivimus,
quaesivit: captivi ducti sumus, subvenit; ad mortem perpetuam
ducebamur, liberavit. Quid tibi minus exhibuit, qui se ipsum pro te
tradidit? Et dubitas quod tibi donet vitam suam, qui tecum
communicavit mortem suam? Quid retribuemus ei? Si non est quod ei
retribuamus, ab ipso accipiamus quod ei offeramus. Hoc a te quaerit
Christus, hoc tibi dicit: Quod feci pro te, hoc et tu fac pro me;
animam meam posui pro te, et tu pro fratribus tuis animam tuam pone.
Noli timere mortem, quia cum vincere non posses, ego sum mortuus, ut
tu vinceres: vinceres, non per te, sed per me; quia et ego quod sum
mortuus, non est propter me, sed propter te. Tu enim mori noveras,
resurgere non noveras: suscepi mortem quam noveras, demonstravi
resurrectionem quam ignorabas. Credendo ama resurgentem, ut per illum
et tu resurgas. Diximus, et, quantum ille donavit, exposuimus has
tres sententias, quod natus sit de virgine Maria, crucifixus sub
Pontio Pilato et sepultus, tertia die a mortuis resurrexerit. Si
enim de singulis, ut dignum est, loqui possemus, prolixitas sermonis
fastidium vobis quam delectationem incuteret.
|
|