|
16. De ascensione Domini et sessione ad dexteram Patris. Quia
ergo diximus, quousque ille altissimus descenderit propter nos; nunc
dicamus quomodo id quod suscepit ex nobis, in coelum levaverit, ad
dexteram Patris collocaverit, ac fidei nostrae certum pignus dederit,
ut secura sint membra de tanto capite, fideliterque sperent ad ipsum se
posse pervenire, quem jam credunt ad dexteram Patris sedere.
Assumptus in coelos. Sessionem istam, dilectissimi, non accipiatis
humanis membris positam, tanquam Pater sedeat in sinistra, ut Filius
sedeat ad dexteram; sed ipsam dexteram intelligite potestatem, quam
accepit homo ille susceptus a Deo, ut veniat judicaturus qui prius
venerat judicandus. Ad hoc enim ascendit in coelum, ut fides suum
impleat locum. Praedictum quippe hoc invenitur per David prophetam:
ait enim, Congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in
altum regredere; Dominus judicat populos (Psal. VII, 8,
9). Hoc quippe ait: Quoniam humiliatus es in forma servi usque ad
crucis opprobrium (Philipp. II, 6), et hi qui te viderunt
crucifixum, aliqui crediderunt, multi dubitaverunt; resurgens a
mortuis in altum regredere, super coelos dignare ascendere: ut
congregatio populi fidelis congregetur in unum per fidem, ut fides
deducat eos ad speciem. Ipsa est virtus omnipotentiae tuae, ut plus
possis in ipsis fidelibus, quando absens ab eis in homine illo suscepto
sentiris. Caeterum praesentia tuae majestatis de cordibus fidelium
tuorum nunquam discedis. Videte autem, dilectissimi, quid donaverit
iste qui ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona
hominibus (Psal. LXVII, 19, et Ephes. IV, 8); videte
quid donaverit. Venit mirabiliter, crevit mirabiliter, exhibuit
multa miracula, quae superius commemoravimus, salus aeterna multis
praestitit salutem. Qui infirmitates nostras suscepit, multas
variasque infirmitates curavit. Circumdatus etiam tunc fuit
multitudine populorum, quos adduxerat non fides, sed curiositas
oculorum. Denique visa miracula multi laudabant, alii detrahebant.
Nam inde est illud detractionis verbum dicentium, quod in Beelzebub
principe daemoniorum ejiceret daemonia (Luc. XI, 15). Cum
tanta tamen miracula faceret, contemptus est: non solum digne habitus
non est, sed insuper occisus est. Quare non tunc factum est ut ejus
praesentia numerus ille colligeretur, nisi quia oportebat impleri omnia
quae de eo erant scripta? Etenim quando illa agebantur, jam illi ab
ipso praeparabantur, jam captivitas eorum capta erat. Exspectabatur
ut ascenderet Salvator, et donaret dona. Quae dona? Dona quae
acceperunt discipuli; quae accepit Petrus, ut moreretur pro absente,
quem desperando negaverat praesentem. Videte quid idem Petrus dicat
in Epistola sua, quid effundat ex dono illo sancti Spiritus:
Credentes, inquit, in eum quem non videtis, gaudete inenarrabili
gaudio (I Petr. I, 8). Gaudeamus et nos credendo in eum quem
non videmus; ut securi illum videamus, cum ad ipsum pervenerimus.
Veniet autem et ipse, sed non talis qualis antea venit.
|
|