|
17. Christus ad judicium in qua forma veniet. Venturus est enim
vivos et mortuos judicare. Veniet autem ut judicet qui stetit sub
judice; veniet in ea forma in qua judicatus est, ut videant in quem
pupugerunt. Cognoscant Judaei quem negaverunt: convincat eos ille
homo susceptus, et ab eis crucifixus. Fortasse, dilectissimi,
quoniam veritas evangelica non tacuit eum cum cicatricibus
resurrexisse, qui posset si vellet de corpore suscitato et clarificato
omnem maculam cujuslibet cicatricis abstergere (sed sciebat quare
cicatrices in corpore suo servaret, ut vulnera dubitationis in cordibus
discipulorum sanaret): fortasse ergo, ut dixi, sicut demonstravit
Thomae, non credenti nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis
suis vulnera demonstraturus est sua. Propter quod dictum est per
prophetam, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10): non
ut eis dicat, sicut Thomae, Quia vidisti, credidisti (Joan.
XX, 25-29); sed ut convincens eos Veritas dicat, Ecce
hominem quem crucifixistis, ecce Deum et hominem in quem credere
noluistis. Videtis vulnera quae inflixistis , agnoscitis latus quod
pupugistis: quoniam et per vos et propter vos apertum est, nec tamen
intrare voluistis. Qui non estis redempti pretio mei sanguinis, non
estis mei; discedite a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Sed illorum mors proficiat
ad nostram salutem. Si illi contempserunt, nos timeamus eum qui sic
venturus est judicare. Festinet unusquisque cum vivit, ut vivat;
currat, ut ejus pretioso sanguine redimatur: ne cum non fuerit
inventus in numero redemptorum, in numero maneat perditorum. Hic,
hic dum vivitur, melior eligatur locus. Hic est tempus fidei.
Caeterum, In inferno, ait propheta, quis confitebitur tibi
(Psal. VI, 6)? Qui vult semper vivere, et non timere mortem,
teneat vitam, ut mors superetur a vita. Qui non vult timere justum
judicem judicantem, ipsum nunc sibi adhibeat defensorem.
|
|