CAPUT IX.

18. De Spiritu sancto. Adversus Arianos dicentes Patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum multo inferiorem. Refelluntur adhuc Ariani. Credimus et in Spiritum sanctum. Spiritum sanctum Deum credimus aequalem Patri et Filio, quia simul est et in Patre et in Filio. Quomodo est in Patre? Filium audi: Spiritus, inquit, qui procedit a Patre, ipse introducet vos in omnem veritatem (Joan. XV, 26, et XVI, 13). Quomodo est in Filio? Ipse Filius post resurrectionem mittens discipulos suos praedicare Evangelium, insufflavit in faciem ipsorum, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum (Id. XX, 22). Quomodo est Spiritus Patris? Ipse Dominus in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Quomodo est et Spiritus Filii? Apostolus dicit: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quomodo idem ipse Spiritus Patris et Filii procedens a Patre et Filio attestatur Filium suscepisse carnem? Joannes evangelista dicit: Spiritus, inquit, nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39). Quando autem clarificatus est Filius, ipse dicit: Aperti sunt, ait, coeli, et descendit super baptizatum Jesum Spiritus sanctus in specie columbae, voxque facta est dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 16 et 17).

19. Haec tu, haeretice ariane, cum audis vel legis, Filium clarificatum, Spiritum sanctum in specie columbae de coelis esse transmissum: hac auctoritate carnalis tua cogitatio, et phantasia spiritus mali qui operatur in filiis diffidentiae, Patrem inducit majorem, quia visus non est; Filium minorem, quia visus est in homine; Spiritum sanctum Filio multo inferiorem, quia in specie apparuit columbae. Dicis enim tibi, et perverse ratiocinaris: Quantum distat visibilis ab invisibili, tantum distat Filius a Patre; et quantum distat species hominis ab specie columbae, tantum distat honor Filii ab honore Spiritus sancti. Haec cogitans illi proximus es praecipitio erroris . Neque enim defuerunt qui hoc sentirent de anima humana, quod tu vis asserere de substantia divina. Introduxerunt enim quidam, pro meritis animas dari corporibus, et esse revolutiones et circulos. Propheta David divina voce disrumpens, In circuitu, inquit, impii ambulant. Qui talia credunt vel praedicant, impii sunt. Et tanquam ei Deus diceret, Quid tu de propagine hominum sentis? secutus adjunxit, Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum (Psal. XI, 9). Sed haec alia quaestio est, in qua nunc non opus est diutius immorari. Verumtamen quia de specie hominis et columbae nostra tecum, haeretice, est disceptatio: in hoc enim Filium ampliorem esse Spiritu sancto dicis, quia pro dignitate gradus sui, sicut multum distat inter naturam hominis et columbae, tantam distantiam vis esse Filii et Spiritus sancti: possem quidem tibi respondere, quia innocentiam quam habet columba, non habet homo: sed non dico; de illo enim homine agimus qui venit sine peccato. Sed si hoc te movet, quia Filius hominem suscepit, Spiritus in columba apparuit; movere te et hoc debet, quia et ipse homo a Filio Dei susceptus a Scriptura divina dictus est agnus. Nam et Joannes Baptista dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Et Isaias propheta dicit: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Et Joannes apostolus in Apocalypsi dicit: Vidi Agnum stantem quasi occisum (Apoc. V, 6). Dic mihi, si valueris tu exponere, quare sit dictus agnus Filius Dei: exponam tibi et ego columbae speciem Spiritus sancti. Si mihi dixeris, Agnus Filius Dei propter innocentiam: hoc et ego tibi de Spiritu sancto referam, Ideo columba Spiritus sanctus propter innocentiam. Si Christus agnus propter innocentiam, et Spiritus sanctus columba propter innocentiam: custodi et tu innocentiam, et vide aequitatem (Psal. XXXVI, 37). Vides aequitatem, si Patris et Filii et Spiritus sancti intelligis unitatem.

20. Sed adhuc vanas tuas machinas diversasque comparationes de Patris et Filii et Spiritus sancti substantia, catholica doctrina suffodiat; ut aedificium tuum, quod super arenam non super petram aedificas, flatu ventorum, divinorum scilicet eloquiorum, et pluvia gratiae descendente subvertat, subversumque fiat ruina magna. Quamvis nos invisibilem totam Trinitatem noverimus, credamus, teneamus: dic tu nobis, haeretice, quis sit ille qui apparuit Moysi in flamma ignis in monte Sina, cujus posteriora vidit Moyses ipso se Domino demonstrante. Nam cum ille quaereret faciem Dei videre, dicens, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam; hoc ei Dominus respondit: Ascende in Horeb, et sta super petram, et transiet claritas mea ante te, et posteriora mea videbis, facies autem mea non videbitur tibi (Exod XXXIII, 13-23). Quis est iste qui ducatum praebuit filiis Israel exeuntibus de Aegypto? Deus, ait liber Exodi, praeibat illos, die quidem in columna nubis, nocte autem in columna ignis (Id. XIII, 21). Quis est iste? Pater est, an Filius? Si dixeris, Pater est: visus est ergo et Pater in aliqua specie. Non autem audes dicere, Filius est: ne rursus ipsius testimonio Moysi obruaris, Tu es Deus solus, et alium non novimus absque te (Deut. XXXII, 39). Ergo Deo Patri assignabis quod apparuit in columna ignis vel nubis. Si Deo Patri hoc assignabis, redi modo ad illam ratiocinationem tuam; et dic mihi quae sit melior natura, ignis, nubis, aut hominis. Et si dixeris, ignis, vel, nubis, irrideris non solum ab hominibus, qui certa ratione sunt praediti, non qui vestra vana seductione decepti; sed etiam ab ipsis pecoribus, quibus etsi non est rationalis intellectus, inest tamen naturalis sensus, qui non est attributus igni vel nubibus. Si autem dixeris, Hominis est melior: Filius a te demonstratur Patre major; quia Filius apparuit in homine, Pater apparuit in igne. Hoc, Ariani, secundum vos dictum sit: secundum rectam autem veramque doctrinam, quemadmodum non est Filius Patre major, quia Filius apparuit in homine, Pater in igne; sic non est Spiritus sanctus minor Filio, quia in specie apparuit columbae. Divina illa substantia Trinitatis manens in se ipsa sicuti est, ut innovaret perdita, nostramque restauraret ruinam, pro captu hominum, et pro congruentia cujuslibet rei se visibiliter demonstravit ; unitatem, aequalitatemque suam non amisit. In igne Deus, sed non est ignis: in homine Filius, sed non hoc solum quod videbatur erat, erat et quod latebat. Nam si totum quod videbatur erat, quid est quod dicebat discipulis suis: Qui me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Joan. XIV, 21)? Quid manifestaturus erat, si totum quod videbatur erat? Ergo erat et quod latebat. Ita et Spiritus in columba apparuit, sed non columba erat Spiritus.

21. Totum hoc, homo, factum est propter te. Noli injuriam facere illi qui fecit te, ut consequaris ab illo, quod in isto sancto Symbolo sequitur: