DE SYMBOLO AD CATECHUMENOS SERMO ALIUS


CAPUT PRIMUM.

1. Pompae diaboli, quibus renuntiant baptizandi. Sacramentum Symboli quod accepistis, memoriaeque mandatum pro vestra salute retinetis, noveritis hoc esse fidei catholicae fundamentum, super quod aedificium surrexit Ecclesiae, constructum manibus Apostolorum et Prophetarum. Aedificium enim domus Dei, lapides sunt vivi: quod estis vos. Ita enim credentibus scribit Apostolus: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Sed et apostolus Petrus alloquens fideles, Vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem (I Petr. II, 5). Quisquis huic aedificio conjungi desiderat, renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus. Pompae diaboli sunt quaeque illicita desideria, quae turpant, non quae exornant animam; ut sunt desideria carnis, desideria oculorum, ambitiones saeculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent illecebrae voluptatum: ad concupiscentiam oculorum, nugacitas spectaculorum: ad ambitionem saeculi, insana superbia; ubi est fumus inflatus, ut homo positus in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Qui ergo vult mundum vincere, tria ista vincat quae sunt in mundo: et per haec illum vincit etiam, qui suadendo per superbiam decepit mundum.