|
11. Resurrectionis fides similitudine seminis suadetur. Carnis
resurrectionem. Omnis spes fidei nostrae haec est, quoniam
resuscitabimur. Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non
omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Resurgent boni,
resurgent mali: sed boni, ut sempiterna beatitudine fruantur; mali,
ut perpetuo igne puniantur. Ibi discernetur fidelis ab infideli, ut
accipiat fides praemium et perfidia supplicii obtineat locum. Nec sibi
frustra blandiantur increduli, qui audiunt in Psalmo, Non resurgunt
impii in judicio (Psal. I, 5). In judicio dictum est, id est,
non ut judicentur resurgent, quia per infidelitatem olim damnati sunt,
secundum illam sententiam dominicam, Qui non credit, jam judicatus
est (Joan. III, 18). Apostolus autem ut tolleret de cordibus
infidelium omnem dubitationem, seminantis proposuit similitudinem, et
ait: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur (I
Cor. XV, 36). Quid autem fiat in semine, puto neminem vestrum
ignorare, quemadmodum grana triturata, purgata, recondita,
proferantur, projiciantur, obruantur. Nisi enim esset messis
fertilitas nota, ista crederetur insania. Attamen cum obruuntur et ab
oculis dimittuntur sub terra, mortua jacent. Jam si curiositas exigat
ea videre antequam pluvia descendat; videt putrefactum atque corruptum
quod demiserat integrum. At si spes messis desit, dolor cor urit;
perdidisse se credit quod reconditum habuit. Cum autem pluvia
advenerit, quomodo delectat respicere herbam virentem, calamum
surgentem, ad nodos pervenientem, culmum producentem, spicas
proferentem? Delectatne videre quod mortuum jacebat, sic revixisse?
Sed non sibi assignet terra fertilitatem, quoniam Dominus dat
suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). Si enim pluvia desuper non
descendat, etiam terra bona non spicas, sed profert spinas quae igni
tradantur, non quae horreo recondantur. Similiter et terra nostra,
hoc est caro nostra, sive hic, sive ibi, non sibi assignet merita:
sed agnoscat etiam illic accepturam se gratiam pro gratia.
|
|