CAPUT XII.

12. Vitae aeternae felicitas verbis explicari non potest. Ecclesiae Dei inhaerendum. In vita aeterna. Bonum omne illud, quod resuscitabimur, quod a peccatis liberabimur, sempiternum erit, et ideo bonum sempiternum erit, quia in aeterna vita manebit. Quod sit autem illud bonum quod promittit Deus sanctis suis, quis explicet verbis suis? Facilius tamen possumus dicere in illa vita aeterna quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non est ibi luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non est fames; nulla sitis, nullus aestus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla moestitia, nulla tristitia. Ecce diximus quid ibi non sit: quid autem ibi sit vultis nosse? Hoc est, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si in cor hominis non ascendit, cor hominis illuc ascendat. Mundetur cor ab omni immunditia, ut possit portare Deum, qui est vera sempiternaque justitia. Manet enim Deus in corde credentis, et se diligentis: et manet homo in Deo, id est, in aeterna vita, quod est praemium Deum amantis.

13. Nec amare, nec diligere quis potest, qui in Ecclesia ejus non est; quoniam omnis qui praeter illam est, nec cum Deo est, qui vita aeterna est. Ideo sacramenti hujus conclusio per Ecclesiam terminatur, quia ipsa est mater fecunda, integra et casta, ubique diffusa, quae filios Deo spiritualiter parit, quae parvulos lacte verborum ejus spiritualiter nutrit, quae pueros sapientiam docet, quae adolescentes a luxuria atque impudicitia sua sancta castitate custodit, quae juvenes robore virtutis contra diabolum armat, quae senes prudentiam docet, quae seniores aetate provectos venerabiles facit. Per hanc juvenes et virgines, seniores cum junioribus, aetas omnis et uterque sexus laudant nomen Domini (Psal. CXLVIII, 12). Haec errantes filios revocat, mortuos graviter dolet, secum perseverantes indeficienter pascit. Hanc, dilectissimi, amemus omnes: tali matri sic amanti, sic prospicienti, sic consulenti inseparabiliter inhaereamus; ut simul cum illa et per illam Deo Patri perpetuo conjungi mereamur.