CAPUT II.

2. Cultus idolorum reprehenditur. Postquam autem homo renuntiando diabolo excludit pessimum invasorem, introducat optimum possessorem; credat in Deum Patrem omnipotentem, etc. Magnum donum gratiae, credere et intelligere Deum. Sed quid propheta dicit? Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Credamus ergo, ut intelligamus, sed oremus, ut mereamur videre quod credimus. Peccata enim, et auctor peccati diabolus separavit animam a Deo: et dum creatura secuta est seductorem, suum deseruit salvatorem; facta est ruina magna: et erravit anima, ut pro vero Deo coleret idola, et adoraret ipsa quae fecit, deserendo illum a quo facta est. Adorando enim lapidem nullam habentem vitam, ipsa perit, deserendo Deum qui est ejus vera et aeterna vita. Hinc error omnis, et desertio bonorum: hinc cultus Paganorum, et perversitas haereticorum. Et erraverunt animae per diversas voluptates et perversas, ut alii colerent solem, alii lunam et stellas, alii montes, alii lapides et quaeque virgulta, ut sibi quisque credidit invenisse, non adjutorem Deum, sed deceptorem diabolum: atque ita per diversa anima erravit a Creatore suo, ut omne quod ei dederat Deus ad servitium, hoc illa coleret ut Deum. Nonne omnia propter hominem creata sunt? Legat quis Scripturas sanctas, et inveniet Deum dixisse homini, quem de limo terrae formavit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et avium coeli, et pecorum terrae. Et paulo post: Ecce, inquit, dedi vobis omnia in usum et ad escam (Gen. I, 28, 29). Eos autem qui Scripturas sanctas legere nolunt, ipsa rerum natura, ipseque mundus operibus famulatus sui incredulos sua quadam voce convincit, et animam perversam increpans dicit: Quid est, misera, quod erras in me, et degener facta oblita es a quo quanta creata sis, cui coelum et terra tam pulchra domus nullis meritis praecedentibus constructa est? Respondent et singula quaeque elementa clamantia, et ipsis suis operibus suum demonstrantia artificem. Clamat coelum: Non sum Deus: nam si Deus essem, nulla me nubilatio obumbrare potuisset, nec tenebrae succederent luci meae; sed lux integra, incorrupta, inviolataque mansisset, sicut manet lux illa vera quae istam lucem temporalem creavit in me propter te. Clamat et sol: Quid me, homo, colis ut Deum, quem vides ortu occasuque concludi? Deus nec ortum habet, nec occasum: sed tu illum deserendo magnum incurristi casum. Sed consideras magnum atque mirabilem esse me: ego autem agnosco habere super me, qui et me creavit et te. Cum autem opera et splendoris et caloris mei tibi deserviant, quomodo me pro Deo colendum ducis, nisi quia verum Deum colere nescis? Ita luna et stellae istam similem proferunt vocem: Non vides, inquiunt, o homo, spatium nos agere nocturnum, excludi luce, nec terminos transgredi constitutos, quos ad solatium quietis tuae omnipotens artifex terminavit? Non sumus Deus: convincimus falsitatem tuam serviendo tibi ad poenam tuam. Clamat mare, et omnia quae in eo sunt: Non sumus Deus. Praebeo enim, ut mihi jussum est, famulatum, pervium iter carinae suscipiens, motus congruos, flatus ventorum; dirigens gressus, ut ad portum desideratum etiam rapiente te avaritia, nulla interposita tarditate perducam. Animalia vero quae gignuntur ex me, tibi in escam donata esse cognoscis. Cum ergo per omnia agnoscam modulum meum, tu quare deseris ordinem tuum, deserendo omnium creatorem Deum? Clamat terra: Ergone, homo, deitatis mihi nomen adscribis? Ideo non agnoscis quid sim, quia oblitus es qui sis. Non agnoscis materiam tuam; non agnoscis quia limum meum es, ex me quidem formatum, sed, quod non sum ego, animatum. Non agnoscis quia inter omnia animalia quae ex me procreata sunt, tu solus sub Deo pene mundi dominus constitutus es. Merito non intelligis, quia cum esses in honore, non intellexisti: comparatus es jumentis insipientibus, et similatus es illis (Psal. XLVIII, 13).