CAPUT III.

3. Verus Deus abjectis diis falsis colendus. Nos autem, dilectissimi, quibus donatum est credere, nec solem credamus Deum vel regem coeli; nec mare, aut nescio quem regem ejus Neptunum, quem fingit vanitas, non veritas; nec terram et Plutonem: sed credamus in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem coelorum. Qui enim cuncta quia voluit de nihilo fecit, ipse regit quae fecit. Immortales isti qui a nobis superius commemorati sunt, ideo dii non sunt, quia et comprehendi et videri hic oculis possunt: caeteros autem, quos vani vane colunt, Jovem, Saturnum, Martem, Junonem, Minervam, Venerem, et caetera portenta, non numina bona, sed nomina mala , homines mortales fuisse, etiam eorum litterae clamant, qui talibus erroribus delectantur. Nostrae autem sacrae Litterae qualem Deum praedicent, Paulum audite apostolum: Immortali, inquit, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17). Non videtur Deus noster oculis carnis, sed videtur oculis cordis; non videtur ad tempus, sed videtur in aeternum. Sed dicit paganus: Ostende mihi quem colis. Respondeo: Ego quidem habeo etiam modo quem tibi ostendam, sed tu non habes oculos unde videas. Beati enim, ait Salvator noster, mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cor immundum et tenebris peccatorum obvolutum, Deum quaerit videre? Lux lucet in tenebris, sed tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Numquid quia caecus non videt, ideo lux non non lucet? Si nosses, o infidelis, dicere Deo vero, Illumina oculos meos (Psal. XII, 4); videres nobiscum nunc per speculum in aenigmate, ut possis videre facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Si ex operibus intelligeres artificem, ex creatura conjiceres Creatorem. Si expavesceres in te, quia non totum capis te; agnosceres Deum qui fecit te. Non enim vides animam tuam, cum omnia videat anima tua per carnem tuam. Aut si vides animam tuam, dic mihi qualis vel quanta sit: utrum quadra, an rotunda; utrum lenis, an aspera; utrum calida, an frigida; utrum alicujus coloris, an omni colore carens. Video, deficis; ostendere animam tuam qualis sit, non potes. Ecce immortalis est anima tua, et vivificat mortalem carnem tuam. Immortalem dico animam tuam ad utrumque. Si credit, immortalis est ad vitam: si non credit, immortalis est ad poenam. Credimus ergo Deum immortalem et invisibilem; non illum quem vos infideles deum fingitis, simul et adulterantem et tonantem: sed Deum verum, totius mundi fabricatorem atque rectorem.