|
4. Nativitas Christi ex virgine secundum prophetiam Isaiae. Signa
in Christi nativitate. Infantes jussu Herodis occisi fiunt martyres
Christi. Homo iisdem quibus perierat gradibus reparatus. Et Filium
ejus Jesum Christum: olim promissum per Prophetas. Tenemus quod
jam impletum esse cognoscimus. Sed ideo etiam hoc credere jubemur,
quia quando factum est, praesentes non fuimus. Aderant tunc Judaei,
ex quorum gente ipse Salvator Apostolos elegit, per quos ad nos fides
ista pervenit. In ipsa autem gente in qua et ex qua nasci dignatus
est, longe antea Isaias propheta praedixerat: Ecce virgo in utero
accipiet et pariet Filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod
interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Et alio in
loco, Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet
(Isai. XI, 1): virgam significans virginem Mariam, et florem
virgae, filium virginis Dominum Jesum Christum. Judaei antequam
ista fierent, legebant, et non intelligebant: coeperunt impleriquae
promissa sunt, et non gaudebant, sed potius invidebant. Nascitur
Christus ex virgine sicut flos ex virga, sine ullo composito semine.
Nascitur infans parvus, rex magnus. Procedunt certa indicia, et
signa magni regis: pastoribus nuntiant Angeli, per stellam velut per
novam linguam clamant coeli. Adducuntur de longinquo Magi; veniunt,
ut adorent adhuc in praesepi jacentem, sed jam in coelo et in terra
regnantem. Annuntiantibus Magis regem natum, turbatur Herodes; et
ne regnum perdat vult eum occidere, in quem si crederet, et hic
securus, et in illa vita sine fine regnaret. Herodes a Judaeis ubi
Christus nascatur inquirit. Quaerunt simul, non sicut Magi
adorandum, sed inventum necandum. Quid times, Herodes, quia audis
regem natum? Non venit ille ut te excludat, sed ut diabolum vincat.
Sed tu haec non intelligens turbaris et saevis; et ut perdas unum quem
quaeris, per tot infantum mortes magus efficeris crudelis . Non te
ulla pietas plangentium matrum, aut lugentium patrum funera filiorum,
non mugitus et gemitus revocat infantum. Necas parvulos corpore, quia
te necat timor in corde; et putas si hoc quod cupis impleveris, diu te
posse vivere, cum ipsam vitam quaeras occidere. Ille autem fons
gratiae, parvus et magnus, qui in praesepi jacet, thronum tuum
terret: agit per te nescientem causas suas, et a captivitate diaboli
animas liberat. Suscepit filios inimicorum in numerum adoptatorum,
Moriuntur parvuli pro Christo nescientes, parentes plangunt martyres
morientes: ille nondum loquentes idoneos suos efficit testes. Ecce
quomodo regnat, qui sic regnare venerat. Ecce jam liberat liberator,
et salutem praestat salvator. Sed tu, Herodes, nesciens hoc,
turbaris et saevis; et dum contra parvulum saevis, jam illi obsequium
praebes, et nescis. Ille enim rex magnus qui ad hoc venit, ut per te
et per alios suos hinc congreget, tu illi prior ad regnum coelorum tot
millia candidatorum infantum innumerabilem praemittis exercitum. Hanc
turbam Apocalypsis illa beati Joannis apostoli demonstrabat, dicens:
Vidi turbam multam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni tribu,
stantes in conspectu Dei; et induti erant alba veste, et palmae
fuerunt in manibus eorum (Apoc. VII, 9). O magnum donum
gratiae! Quibus eorum meritis praestitum est ut sic vincerent
infantes? Necdum loquuntur, et Christum confitentur. Necdum
motibus membrorum valent suscipere pugnam, et victoriae jam efferunt
palmam. Quomodo regnas, Herodes, qui sic vinceris? Parvus ille
non te armatorum virorum fortium superavit manu, sed innumerabili vicit
turba morientium parvulorum. Vis nosse quid infantibus quos
trucidasti, praestiteris? Ideo accelerasti ad eorum vitam, ne cum
suis parentibus occiderent veram Vitam: hoc illo per te agente, qui
novit bene uti etiam malis tuis. Illorum animas liberavit a parentum
internecionis suae societate, et te solum inanem reliquit in scelere.
Egit et agit gratia causas suas, et per inimicos suos, et per ipsos,
et in ipsis: nam et ipsi qui moriebantur, natura filii irae erant,
sicut et caeteri (Ephes. II, 3); sed quid eis praestitit
gratia, nisi ut erueret eos de potestate tenebrarum (Coloss. I,
13)? Praestitit eis Christus ut pro Christo morerentur,
praestitit ut suo sanguine ab originali peccato diluerentur. Nati sunt
ad mortem, sed continuo eos mors reddidit vitae. Iisdem gradibus,
dilectissimi, quibus perierat humana natura, a Domino Jesu Christo
reparata est. Adam superbus, humilis Christus: per feminam mors,
per feminam vita; per Evam interitus, per Mariam salus. Illa
corrupta secuta est seductorem; haec integra peperit Salvatorem.
Illa poculum a serpente propinatum libenter accepit, et viro
tradidit, ex quo simul mererentur occidi: haec gratia coelesti desuper
infusa vitam protulit, per quam caro mortua possit resuscitari. Quis
est qui haec operatus est, nisi virginis filius et virginum sponsus?
qui attulit matri fecunditatem, sed non abstulit integritatem. Quod
contulit matri suae, hoc donavit et sponsae suae. Denique sancta
Ecclesia quae illi integro integra conjuncta est, quotidie parit
membra ejus, et virgo est.
|
|