CAPUT V.

5. De Christi passione. Antidotum ex Christi sanguine. Crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum. Et hoc credimus, et ita credimus, ut inde gloriemur. Mihi enim, ait doctor Gentium, apostolus Paulus, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Et nos in hoc gloriemur, in hunc speremus, illi haereamus. Simul enim vetus homo noster cum illo crucifixus est cruci (Rom. VI, 6). Nisi enim crucifigeretur ille, mundus non redimeretur. Poena illa, salus est nostra. Quod Judaeus et Gentilis detestatur, Christianus inde salvatur. Sed quare Judaeus detestatur? Quia, sicut Apostolus dicit, illorum delicto salus est Gentibus (Id. XI, 11). Quod delictum commiserunt Judaei? Christum tenuerunt, vinctum Pilato tradiderunt, clamaverunt: Crucifige, crucifige. Quare? quam ob causam? Quoniam suscitavit mortuum. Audit Pilatus, invenit innocentem, videt populum saevientem, excusat et dicit: Ego in isto non invenio causam; accipite eum vos, et crucifigite. Quando dicebat Pilatus, Ego in isto non invenio causam, accipite eum vos; quid aliud dicebat, quam hoc: Ad judicem quasi cum reo venistis, sed innocentem legibus tradidistis, in quem nullum crimen probare valuistis. Non ero justus, si secundum desiderium vestrum, innocentem occidero; ero ab hoc facto, a vestra seditione alienus, si vobis eum tradidero. Accipite eum, inquit, vos, et secundum legem vestram crucifigite. Et illi: Nos scimus, inquiunt, quia reus est mortis. Quid scit caecus corde, non corpore? Clamat quod nescit, et ut impleat quod saevit, dicit se scire quod nescit. Iterum Pilatus audit Jesum; et responsis ejus in metum missus, consilium invenit quomodo eum dimitteret. Egressus ad Judaeos dixit: Est consuetudo ut dimittam vobis unum in pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Clamaverunt et dixerunt: Noli ipsum dimittere, sed Barabbam (Joan. XVIII, 30, XIX, 15). Fuit autem Barabbas, ut Evangelista narrat, insignis latro. O caecitas Judaeorum! o furia phreneticorum! Noli ipsum dimittere, sed Barabbam: quid fuit aliud dicere, quam, Occidatur Christus salvator, quia suscitavit mortuum; dimittatur latro, ut iterum perpetret homicidium? Sed clamate: quid clamatis nescientes? Occidatur a vobis Christus, et redimantur gentes. Medicus autem ille animarum qui vos videbat phrenesi laborare somnum salutis ingerebat: et ideo etiam ipse pro nobis dormire volebat. Tanquam diceret: Medicus sum, infirmi estis; infirmitas vestra magna refugit somnum salutis. Ecce dormio ego propter vos; ut me viso, dormire delectet et vos, et a poenali morte liberem vos. Sed illis et de illis hoc dicebat, quos credituros in se postmodum noverat; et pro quibus pendens Patrem rogabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Inter eos erat et ille phreneticus, prius Saulus, postea Paulus; prius superbus, postea humilis: et ipse phrenesi laborabat, somnum salutis repudiabat. Sed quid ei fecit medicus? Prostravit saevientem, erexit credentem; prostravit persecutorem, erexit praedicatorem (Act. IX). Prostratus ad terram dormivit phreneticus: surrexit, et factus est medicus. Coepit in aliis curare morbum quo ipse laborabat, et effectus discipulus coelestis archiatri, antidotum bibit confectum ex sanguine medici: prior ipse bibit, et bibendum amatoribus propinavit. Hoc antidotum ex sanguine crucifixi confectum, etiam ipsi reges terrae biberunt: et qui erant Ecclesiae persecutores, ejus facti sunt defensores.