|
De sepultura ejus. Resurrectio quomodo tertia die. Sepulturam vero
hujus crucifixi sanctum indicat Evangelium: quod susceptus sit a
Joseph, obvolutusque linteaminibus, cum aromatibus positus sit in
monumento novo. Homo enim novus sine ulla corruptione ex virgine
procreatus, in monumento novo positus est, in quo nondum positus erat
mortuus: ut sanctitas virginalis uteri in omnibus ornaretur ex
convenientia inviolabilis sepulcri (Joan. XIX, 38-42).
6. Tertia die a mortuis resurrexit. Quamvis multi sancti multa hinc
senserint atque dixerint. Nam quidam volentes tres dies et tres noctes
usque in diem dominicum exprimere, a nocte praecedente sextae feriae,
et ipsam sextam feriam concluserunt in unum diem, et noctem sabbati et
sabbatum, et noctem dominici diei et ipsum diem resurrectionis. Alii
autem ab ipsa sexta feria, et nocte quae media die facta est,
voluerunt tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exponere,
propter illam sententiam Domini in Evangelio positam: Sicut enim
Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita
oportet esse Filium hominis in corde terrae tribus diebus et tribus
noctibus (Matth. XII, 40). Sed nos neutram eorum vacuantes
sententiam, melius tamen, si placet, in his spiritualem requiramus
intellectum, quomodo Filius hominis fuerit in corde terrae tribus
diebus et tribus noctibus: tres dies tria tempora saeculi ponentes,
ante Legem, sub Lege, sub Gratia; et tres noctes tres mortes, id
est, tres mortuos quos suscitavit Dominus praesens in carne, filiam
archisynagogi in domo (Id. IX, 18-25), filium viduae foris
portam (Luc. VII, 12-15), et Lazarum quadriduanum de
sepulcro (Joan. XI, 14-44). Unde enim mors, nisi per
peccatum? et quid sunt peccata, nisi magnae tenebrae quae faciunt
gravem noctem? Ita ergo sibi conveniunt, ut unus dies sit ante
Legem, quando peccatum latebat: et huic accedit nox illa, quod
puella mortua in domo jacebat, tanquam peccatum intra conscientiam
latebat. Secundus dies sit sub Lege, quando dictum est homini, Non
concupisces (Exod. XX, 17); et peccatum processit ad
publicum: et huic accedit nox illa, quod filius viduae foris portam,
tanquam peccatum animae quod intus latebat, processit ad publicum.
Tertius dies sit sub Gratia, quando jam plus peccat anima, quia scit
voluntatem Domini sui, et facit digna plagis (Luc. XII,
47), et sub tanta plenitudine gratiae, merito peccatorum jam
putet: et huic accedit nox illa mortis Lazari in sepulcro jacentis,
tanquam animae peccatis obrutae et fetentis. In his tribus diebus et
noctibus fuit Christus in corde terrae; hoc est, jacuit fides
Christi in cordibus eorum qui habitant in terra. Habent ergo animae
in his diebus et noctibus et praecepta legis et voces poenitentiae, ut
resurgere possint cum Christo. Ad diem et noctem latentis peccati,
lex illa est generalis, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris
(Tob. IV, 16). Et vox poenitentiae ejus est, Delicta
juventutis et ignorantiae meae ne memor fueris (Psal. XXIV,
7). Ad sequentem diem manifestati peccati, lex illa est, Non
concupisces (Exod. XX, 17). Et vox poenitentiae ejus est,
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6). Ad
tertium diem et noctem jam sepultae animae consuetudine peccati, lex
illa est, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V,
14). Et vox poenitentiae ejus est, Domine, libera animam meam de
morte (Psal. CXIV, 4); et, Eduxisti ab inferis animam meam
(Psal. XXIX, 4). Per tria ista tempora veluti per tres dies
resurgunt animae cum Christo, quibus dicitur per prophetam,
Resurgent mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt, et
exsultabunt omnes qui sunt super terram (Isai. XXVI, 19).
Et quibus per Apostolum dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a
mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Et jam
resurgentibus, hoc est, a peccatis liberatis dicit, Si surrexistis
cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram
Dei sedens (Coloss. III, 1): quia Dominus Jesus resurgens a
mortuis, assumptus est in coelos et sedet ad dexteram Dei Patris.
|
|