|
7. Christus ut homo, sedet ad dexteram Patris; ut Deus, ubique
est. Quis est qui sedet ad dexteram Patris? Homo Christus. Nam
in quantum Deus, semper cum Patre et ex Patre; et quando ad nos
processit, a Patre non recessit. Hoc est enim esse Deum, ubique
esse totum. Totus ergo Filius apud Patrem, totus in coelo, totus
in terra, totus in utero virginis, totus in cruce, totus in inferno,
totus in paradiso quo latronem introduxit. Non per diversa tempora vel
loca dicimus ubique esse totum, ut modo ibi totus sit, et alio tempore
alibi totus: sed ut semper ubique sit totus. Si enim Deus hoc
praestitit huic luci quae videtur nostris aspectibus, ut simul tota
ubique sit: neque enim quando hic est, in Oriente vel in aliis
partibus terrarum non est; sed ubique tota est, et in omnibus tota
est, et omnium oculos satiat, et ipsa integra perseverat: si hoc
potest creatura, quanto amplius ipse Creator? Sed hoc quod Filius
dicitur sedere ad dexteram Patris, demonstratur quod ipse homo quem
suscepit Christus, potestatem acceperit judicantis.
|
|