CAPUT VIII.

8. Adventus Christi ad judicium qualis. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Adventum ejus liber indicat Actuum Apostolorum. Postea enim quam a mortuis resurrexit, conversatus est cum discipulis suis quadraginta diebus et quadraginta noctibus, intrans et exiens, manducans et bibens, non quod haberet infirmitatem, sed ut doceret veritatem. Quadragesimo die, ipsis videntibus et quodam modo in coelum oculis deducentibus, astiterunt illis duo viri in veste alba, qui dixerunt eis: Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 3-11). Veniet ergo, fratres mei, veniet: ille qui prius venit occultus, veniet in potestate manifestus; ille qui judicatus est, veniet judicaturus; ille qui stetit ante hominem, judicaturus est omnem hominem. Deus manifestus veniet. Quid est, Deus manifestus veniet? Non sicut prius, homo humilis; sed sicut Deus homo, majestate sublimis. Et judicabit (Psal. XLIX, 3). Quomodo judicabit? Non enim ut judex terrenus quaesiturus est testes ut te convincat, aut veritatem per tormenta requisiturus ut confessum puniat; cum judex sedeat ipsa justitia, et testis sibi sit ipsa mala conscientia. Ille judex, dilectissimi, nec gratia praevenitur, nec misericordia jam flectitur; nec pecunia corrumpitur, nec satisfactione mitigatur. Hic, hic, dum tempus est, quidquid potest anima agat pro se, ubi locus est misericordiae: nam ibi quid pro se agat non habebit, quia justitiae solius locus erit. Hic agat anima poenitentiam, ut ille possit mutare sententiam: hic det panem, ut accipiat postmodum salutem; hic faciat misericordiam, ut ibi inveniat indulgentiam.