|
9. Tres personas esse unum Deum. Credimus et in Spiritum
sanctum. Spiritum sanctum Deum dicimus, nec tamen dicimus Patrem et
Filium et Spiritum sanctum tres deos, sed unum; quia una est
aeternitas, una majestas, una potestas. Pater non est Filius, sed
Pater est Filii; Filius non est Pater, sed Filius est Patris;
Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed Spiritus est
Patris et Filii: tres personae, sed unus Deus. Quomodo, inquis,
tres nominas, et unum dicis? Ostende hoc aut ratione, aut aliqua
similitudine, per quam intelligi possit quidnam illud sit. Quae
ratio, aut quae similitudo illi rei invisibili comparari potest? Det
tamen veniam ejus majestas, quia aliquam similitudinem quae occurrit ex
ejus creatura ponit nostra infirmitas, per quam intelligere possit
vestra Charitas. Nisi enim ille permitteret, quis nostrum de ejus
divinitate loqui auderet? Non vacat quod omnis creatura subjecta sit
Creatori: in nulla tamen alia specie voluit apparere Deus noster quam
in igne. Nam et sancto Moysi in rubo in flamma apparuit (Exod.
III, 2), et filiis Israel ducatum in columna ignis praebuit
(Id. XIII, 21), et super discipulos congregatos donum
Spiritus sancti in linguis igneis effudit (Act. II, 3). Habet
enim hoc elementum magnum sacramentum, per quod exerceat quaerentis
ingenium. Ecce in igne quaedam tria conspicimus; ignem, splendorem
et calorem: et cum sint tria, unum lumen est. Simul exsurgunt,
simulque consistunt: nec ignis praecedit splendorem, nec splendor
calorem. Et haec non confuse unum sunt, nec disjuncte tria; sed cum
unum sint, tria sunt. Simul operantur, et cum inseparabiliter
operantur, aliud igni tribuitur, aliud splendori, aliud calori. Nam
cum ad ignem refers ustionem, ibi operatur et splendor et calor: et
cum ad splendorem refers illuminationem, simul operatur et ignis et
calor: et cum ad calorem refers calefactionem, simul operatur ignis et
calor et splendor. Ita cum dicitur quod Deus fecerit mundum,
intelligitur Pater cum Filio, et per Filium, et cum Spiritu
sancto. Et cum dicimus Filium pro nobis passum, intelligimus
passionem Filii operatum fuisse et Patrem et Filium et Spiritum
sanctum. Et cum remissio peccatorum tribuitur Spiritui sancto,
intelligimus totam Trinitatem etiam hoc donum inseparabiliter operari.
Haec propter haereticos Arianos vel alios qui aliter de Deo sentiunt
quam dignum est, dicta sunt vestrae Charitati. Caeterum illud quod
est ineffabile et incomprehensibile , nec verbis angelicis explicari
potest, quanto magis humanis?
|
|