|
1. Catechumeni signo crucis et sacramentis variis ad Baptismum
praeparantur. Renuntiationis professio. Dum per sacratissimum crucis
signum vos suscepit in utero sancta mater Ecclesia, quae sicut et
fratres vestros cum summa laetitia spiritualiter pariet, nova proles
futura tantae matris, quousque per lavacrum sanctum regeneratos verae
luci restituat, congruis alimentis eos quos portat pascat in utero, et
ad diem partus sui laetos laeta perducat: quoniam non tenetur hac
sententia Evae, quae in tristitia et gemitu parit filios (Gen.
III, 16), nec ipsos gaudentes, sed potius flentes. Haec
solvit quod illa ligaverat, ut prolem quam per inobedientiam sui morti
donavit, haec per obedientiam restituat vitae. Omnia sacramenta quae
acta sunt et aguntur in vobis per ministerium servorum Dei,
exexorcismis, orationibus, canticis spiritualibus, insufflationibus,
cilicio, inclinatione cervicum, humilitate pedum, pavor ipse omni
securitate appetendus; haec omnia, ut dixi, escae sunt, quae vos
reficiunt in utero, ut renatos ex Baptismo hilares vos mater exhibeat
Christo. Accepistis et Symbolum, protectionem parturientis contra
venena serpentis. In Apocalypsi Joannis apostoli scriptum est hoc,
quod staret draco in conspectu mulieris quae paritura erat, ut cum
peperisset, natum ejus comederet (Apoc. XII, 4). Draconem
diabolum esse, nullus vestrum ignorat. Mulierem illam virginem
Mariam significasse, quae caput nostrum integra integrum peperit,
quae etiam ipsa figuram in se sanctae Ecclesiae demonstravit: ut
quomodo filium pariens virgo permansit, ita et haec omni tempore membra
ejus pariat, virginitatem non amittat. Ipsas sententias sacratissimi
Symboli adjuvante Domino exponendas suscepimus, ut quid singulae
contineant, vestris sensibus intimemus. Parata sunt corda vestra,
quia exclusus est inimicus de cordibus vestris. Mundata est domus,
non remaneat inanis; ne cum vacuam desertor invenerit, adducat secum
alios septem nequiores se, et efficiantur hominis illius posteriora,
ut Evangelium loquitur, pejora prioribus (Luc. XI, 26). Mox
ut exclusus fuerit pessimus invasor, introducatur optimus possessor.
Quis est invasor? Diabolus. Quid invasit? Hominem quem non
fecit, insuper et decepit. Promisit ei immortalitatem, et propinavit
iniquitatem. Huic vos renuntiare professi estis: in qua professione,
non hominibus, sed Deo et Angelis ejus conscribentibus, dixistis,
Renuntio. Renuntiate non solum vocibus, sed etiam moribus; non
tantum sono linguae, sed et actu vitae; nec tantum labiis sonantibus,
sed operibus pronuntiantibus. Scitote vos cum callido, antiquo et
veternoso inimico suscepisse certamen: non in vobis post renuntiationem
inveniat opera sua, ne jure vos attrahat in servitutem. Deprehenderis
enim et detegeris, christiane, quando aliud agis et aliud profiteris:
fidelis in nomine, aliud demonstrans in opere, non tenens promissionis
tuae fidem; modo ingrediens Ecclesiam orationes fundere, post modicum
in spectaculis histrionibus impudice clamare. Quid tibi cum pompis
diaboli, quibus renuntiasti? Utquid claudicatis ambobus inguinibus?
Si Deus est, ite post illum: si mundus est, ite post illum. Si
Deus eligitur, serviatur illi secundum ipsius voluntatem: si mundus
eligitur, utquid fictum cor quasi Deo accommodatur? Quisquis
contempto Deo sequeris mundum, et ipse te deserit mundus. Non vis
bonus implere voluntatem Dei, et de te malo impletur voluntas Dei.
Sequere adhuc quantum potes fugitivum, et si potes apprehende eum,
tene eum: sed video, non potes, fallis te. Ille enim labiles motus
suos torrentis ictu percurrens, dum te videt inhaerentem sibi et
tenentem se, ad hoc te rapit, non ut salvet, sed ut perdat te. Quid
tibi cum pompis diaboli, amator Christi? Noli te fallere: odit enim
Deus tales, nec inter suos deputat professores, quos cernit vitae
suae desertores. Ecce ruinosus est mundus, ecce tantis calamitatibus
replevit Deus mundum, ecce amarus est mundus, et sic amatur! Quid
faceremus, si dulcis esset? O munde immunde, teneri vis periens;
quid faceres si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus
alimenta mentiris? Vultis, dilectissimi, non inhaerere mundo?
Eligite amare Creatorem mundi; et renuntiate pompis mundanis, quibus
princeps est diabolus cum angelis suis.
|
|