CAPUT XI.

11. De resurrectione carnis. Carnis resurrectionem. Magna fides est necessaria, quoniam magnum praemium promittitur. Nec attendatis quid nunc fit, sed quid tunc fit : quod enim nunc fit, multos movet. Quem enim non movet, cum videt tantam speciem, tantam pulchritudinem, tantumque decorem, hominem formatum resolvi in pulveres, ossa dispergi, terram terrae mandari? Non te ista, christiane, deterreant. Seminatus est homo, non perditus. Anima quidem discedente habitaculum ejus solvitur: non est enim praesto illa domina, quae curam gerat luteae domus, atque ejus restauret ruinas. Vadit enim, ut magno praemio regnum comparet sempiternum. Quid ergo metuis, o anima? Christo Domino dicata es; atque ipso donante bene vivis, et ad regnum Dei pervenire contendis. Utquid formidas vehiculum mortis? Proficisceris quidem, et injuriam patietur ad tempus caro tua: reverteris cum summo Rege regnans, et talis tibi reddetur quae nequeat corrumpi, et tecum maneat sempiterna. Si ad hoc pergis ut melior efficiaris, non credis quoniam meliori et in regno coelorum quodam modo administranti melius tibi praeparabitur hospitium? Si haec terrena, lutea, fragilis, tantam tibi exhibuit pulchritudinem; restaurata et coelestis effecta qualem tibi exhibebit decorem? Si hanc tantum diligis, quae paululum manet et transit in tempore; illam quantum amabis, quae decore suo nunquam carebit, quoniam in aeternum vita manebit?