CAPUT XII.

12. De vita aeterna. Hoc sequitur in sancto Symbolo, quod omnia quae credimus et speramus, in vita aeterna percipiamus. Vita aeterna, dilectissimi, nunquam vilescat, semperque dulcescat. Si amatur vita, quare non quaeritur vera? Si amatur vita, talis quaeratur quae nunquam finiatur. Et si amatur, quare non quaeritur? aut si quaeritur, quia hic non est, ad eum locum ubi est quare non festinatur? Quid, quod etiam ultro se nobis ipsa vita ingessit? Christus est enim Deus verus et vita aeterna. Venit ad nos perditos et redemit inventos: venit huc ad regionem mortalium ipsa vera vita: dedit gustum saporis sui; gustavimus, vidimus quoniam suavis est. Praecessit nos, invitavit ut sequamur; et ad tam magnum illud donum, cujus talem suscepimus gustum, sequi formidamus? Venit ad te vita; repende vicem, veni et tu ad illam. Suscepit vehiculum mortis, ut transiens liberaret te: suscipe et tu mortem, ut cum ad illam veneris, ita ab illa suscipiaris, ut nunquam moriaris.