|
2. Fides praecedat, ut visionis merces sequatur. Omnes mali
sumus. Credite. Sic crede, ut desideres videre quod credis. Dicit
aliquis: Ecce credo et desidero videre quod credo; utinam mihi
ostenderetur, ut fides mea ipsa visione laetaretur! Si nunc videres,
non crederes: ideo credis, quia non vides; sed ita crede, ut
videas. Fides, opus est: visio Dei, merces est. Praepostere vis
accipere mercedem, qui non laborasti in opere. Nonne omni operanti
penes te, recte a te merces non datur, nisi opus perficiatur? Quod
agis cum servo tuo , hoc pete a Domino tuo. Tibi confert, quod per
fidem te exercet: differendo visionem suam, commendat donum suum, non
negat; ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum. Nec
tamen te deserit, qui utiliter nunc visionem suam subtrahit: oculi tui
eum non capiunt. Caeterum ipse te omni tempore attendit. Adhibe
oculos fidei. Nonne faciem ejus respicis, cum in ejus unigenito
Filio credis? Nonne manus ejus vides, cum universam creaturam
attendis? Nonne os ejus audis, quando praecepta ejus recitari
advertis? Orationem tuam quomodo fundis, nisi scias te ad illum
pervenire, de quo dicit propheta: Ecce oculi Domini super justos,
et aures ejus ad preces eorum (Psal. XXXIII, 16)? Si
autem et pedes ejus quaeris nosse, audi quos voluit esse pedes suos:
Quam pretiosi pedes, inquit, eorum qui annuntiant pacem, qui
annuntiant bona (Isai. LII, 7)! Conscripsimus membra: sed
non in his membris humanis continetur Deus, quoniam non est in loco,
sed ubique totus est. Diximus secundum modum intelligentiae humanae,
non secundum ineffabilem virtutem majestatis divinae. Vis nosse qualis
sit? Vide facturam, et intelliges factorem; perscrutare quae fecit,
et intelliges eum qui omnia creavit. Ecce ait Deo propheta: Coeli
coelorum non te capiunt (II Par. VI, 18). Et quem non
capiunt spatia coeli, capiunt angustiae cordis humani, ipso dicente:
Inambulabo in illis, et inhabitabo (II Cor. VI, 16). Et
Dominus Jesus: Qui me diligit, diligetur a Patre meo; et ego
diligam eum, et manifestabo ei me ipsum: et veniemus ad eum, et
mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 21 et 23). Ecce
qualem te fecit Omnipotens qui te creavit Agnosce te prius qui sis,
et cognosces qui te fecit qui sit. Rex terrenus, ideo mortalis, quia
visibilis: Rex coelestis immortalis, et invisibilis. Rex terrenus
cum nihil creaverit, omnia tamen in potestate accepit: et non credis
Regem qui omnia creavit, quod cuncta gubernet et regat? quomodo,
inquis, cuncta gubernat et regit? Ecce tanta mala fiunt in mundo, et
non vindicat! O homo, ideo negas ejus potentiam, quia magnam ille
exhibet patientiam? Peccantem quidem impunitum non dimittit; servat,
aut poenitendo corrigendum, aut ultimo judicio puniendum. Crede
mihi, o tu quisquis es qui de malis quereris, quoniam omnes mali
sumus. Si, ut vis, Deus malis statim retribueret mala, nullus
remaneret qui de alio murmuraret. Sed ideo ille Rex magnus, qui
novit quomodo regat quod creavit, non implet voluntates perversas, sed
suam perficit rectam, ut te doceat, patientiam suam. Non tu Deum
velis convertere ad furias tuas: regat te qui fecit te; nam si
volueris regi a te, statim cades per te. Tamdiu primus homo ille
stetit, quamdiu Deo adhaesit: dimisit, et dimissus est. Voluit
probare vires suas, et invenit miserias et nostras et suas. Quam
bonum illi esset, si hoc faceret quod Psalmus admonet: Jacta in
Domino curam tuam, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). Si
tunc ille homo noluit esse cautus, nunc homo caveat vel expertus.
3. Confiteamur, intelligamus habere nos Regem immortalem et
invisibilem: quem nemo hominum vidit, nec videre his oculis potest
(I Tim. VI, 16). Apostoli haec verba sunt.
|
|