CAPUT III.

De visione Dei. Moyses quomodo videbat Deum. Si nemo hominum vidit, quomodo locutus est cum Moyse os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum? Irruit quaestio non parva. Ait enim Dominus: Non quomodo cum aliis per aenigmata, ita loquar ad Moysen famulum meum; sed os ad os loquar illi. Et subjunxit Scriptura quae supra diximus: Quoniam loquebatur Moyses cum Deo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum. Si os ad os loquebatur cum eo, et videbat eum, quomodo verum est illud apostolicum, quod Deum nemo vidit unquam, nec videre potest? Si autem videbat eum Moyses, quid est quod idem ipse post paululum pro magno petit, et dicit, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam; et Dominus illi, Facies quidem mea non videbitur tibi: non enim videbit quis faciem meam et vivet? Ubi est illud quod videbat? Et si videbat, cur desiderabat videre quod videbat? At quomodo illi negabatur id quod jam demonstrabatur? Exercet ingenium quaerentis. Videbat Moyses Deum non oculis corporeis, sed oculis mentis. Et quia lux illa perpetua, quae Deus est, plus eum quam caeteros illustraverat, ideo dictum est, Os ad os loquebatur illi: ac si diceretur, Plus omnibus manifestatus est illi. In eo autem quod dictum est, Non enim quis poterit videre faciem meam et vivere; ostensum est neminem his oculis corporeis Deum posse videre. Quid autem concessum sit fidelissimo famulo Dei Moysi, ne tam magnum ejus desiderium in omnibus frustraretur, debet nosse Charitas vestra. Dictum est illi a Domino, sicut eadem Scriptura narrat: Vade, ascende super petram in Horeb, et sta ibi; et transiet claritas mea ante te, et posteriora mea videbis: facies autem mea non videbitur tibi (Num. XII, 8, et Exod. XXXIII, 13-23). Ne forte subrepat perversus intellectus, aut haereticus sensus, et putet quis Deum esse corporeum, vigilet pia fides et catholica doctrina. Mysticis enim figuris loquitur divina Scriptura, servans rebus tempora, quibus recognitis manifesta exerceat veritate: quoniam nec hoc vacat a mysterio, quod in monte Horeb super petram jussus est ascendere Moyses, et stare. Ipsa est illa petra, quae percussa produxit aquas populo sitienti (Exod. XVII, 6): de qua dicit sanctus David, Disrupit petram, et fluxerunt aquae (Psal. LXXVII, 20). Apostolus autem exponens hoc ait: Patres nostri escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4 et 5) Ipsa sunt illa posteriora Dei, Christus Dei. Hoc vidit Moyses prophetando, quod Paulus exponit dicendo: Cum venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat. IV, 4). Mulierem hic ponit, consuetudinem servans locutionis hebraeae, quae omnes feminas mulieres appellat. Nam scriptum est, Servate mulieres quae nondum cognoverunt virum (Num. XXXI, 18): et de ipsa Eva dictum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22); antequam illam viro conjungeret, eam mulierem appellavit.