CAPUT IV.

4. Christi Nativitas. Fides autem et veritas hoc praedicat, quod Christus sit natus ex virgine. Sic accepistis, sic vos credere dixistis, Credo. Haec nativitas Dei et hominis facta est causa hominis: ut sublimis illa Majestas procedens ex corde Patris, infunderet se in utero matris, causa exegit pietatis; ut homo inveniretur perditus, et Deo Patri per Mediatorem restitueretur inventus. Mira tamen haec nativitas secunda, fratres dilectissimi. Caeterum illam primam qua de Patre natus est sine aliqua matre, quis enarrabit? Si hanc non possumus explicare, illam quando valemus vel inchoare? Si haec ita nos exercet, ut fidei det locum; illam quando attingimus, quam nec corda potuerunt comprehendere Prophetarum? De hac tamen secunda mira et ineffabili dicamus aliquid, quod factum est pro nobis, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14). Quis enim non expavescat, cum audit Deum natum? Audis nascentem, vide in ipso ortu miracula facientem. Alvus tumescit virginis, claustrum pudoris permanet: impletur uterus matris sine ullo complexu patris, sentit prolem quae se ignorabat conjugem. Angelus ad virginem loquitur, a virgine cor praeparatur, Christus fide concipitur. Miraris haec? Adhuc mirare. Parit mater et virgo, feta et intacta: nascitur filius sine homine patre, qui fecit et ipsam matrem. Factor omnium fit inter omnia: portatur manibus matris rector totius orbis: lambit ubera, regens sidera: tacet, et Verbum est. Necdum per linguam se demonstrabat quis esset, et universa creatura suum natum indicat Creatorem. Angeli pastoribus annuntiant, stella Magos invitat: rusticitas pastorum admonitionem exigit Angelorum, curiositas Magorum instructa est lingua coelorum. Magi Judaeorum regem praedicant, Judaei abnegant: illi quaerunt adorare, isti quaerunt occidere. Dicunt Magi Herodi regi quem quaerunt natum Regem: dicunt Judaei ex qua civitate Christus surgat regnare. Utrique praedicant, utrique confitentur: sed illi aliter, isti aliter; illi, ut inventus adoretur; isti, ut captus necetur. O Judaei, ad hoc ferentes in manibus lucernam Legis, ut aliis viam demonstretis, et vobis tenebras ingeratis: ecce Magi primitiae Gentium Christo offerunt munera, non solum aurum, thus et myrrham, verum etiam animas suas; et vos repudiat iniquitas propria, ut illum qui vos venit obligatos liberare, dementes effecti eum quaeratis occidere! Quid vobis profuit, quod prodidistis Herodi, ubi Christus nasceretur? Nonne vos laesistis quam Christo aliquid nocuistis? Audiens enim ille a vobis ubi Christus natus possit inveniri, vestrae gentis infantes continuo praecepit occidi. Saevit Herodes, ut inter multos perdat unum: et plurimos necando se efficit reum, nec occidit quem quaerit hominem Deum. O Herodes, magna tua iniquitas! et infantes necas, et tuae nequitiae testes cumulas; et Christus a te non invenitur, quia nondum venit ejus hora ut patiatur. Teneris quidem persecutor Christi et reus mortis ejus, nihil agendo in ipso: sed dum multa agis contra ipsum, perdidisti te ipsum. Quid metuis talem Regem, qui sic venit regnare, ut te nolit excludere? Quem quaeris, Rex regum est: si velles securus obtinere tuum regnum, ipsi supplicares, ut ab illo acciperes sempiternum Regnet Christus quomodo venit regnare: suscipiat credentes, irrideat persequentes, faciat certantes, adjuvet laborantes, coronet vincentes; donet sanctitatem, amet castitatem, remuneret virginitatem. Gaudete, virgines sanctae, virgo peperit Christum. Non vos contristet sterilitas, quarum fides magna est fecunditas; nec doleatis non vos esse matres, quae spiritualiter generatis, virgines permanetis, filios suscipitis, integritatem non amittitis. Accepistis ab illo nomen maternum, ut decus castitatis in vos permaneat sempiternum. Amate quod estis, servate quod accepistis. Imitamini fideles matrem capitis vestri, sponsi vestri: non vobis denegavit pignora, qui natus est de virgine Maria. Quod tantae matri contulit, et in sua carne servavit, hoc etiam vobis donavit virgo mater, sancta caro Christi, ab omni contagione integra. Sed nec ipsa caro ejus sterilis fuit, dum per eam praedicando spirituales fili os regeneravit ad vitam, et post passionem per totum mundum fructificavit occisa.