CAPUT V.

5. Passio. Crucifixi. Ex hoc omni libertate assumpta, fiduciam sui anima capiat christiana. Non enim erubescere debet in crucifixum se credidisse Christum. Crux illa fidelibus non est opprobium, sed triumphus. Crux illa vexillum nostrum est contra adversarium nostrum diabolum: pugnavit enim Rex noster pro nobis contra adversarium nostrum. Adversarius diabolus noster mortem minando terrebat, sed Christus aeternam vitam promittebat. Adversarius diabolus carnem perempturum se esse dicebat: Rex autem noster ut doceret quomodo ejus exercitus vinceret, in se demonstravit mortem corporis non esse timendam, dum prior ipse pro omnibus dignatus est mori, ne ejus exercitus a diabolo in anima posset occidi. Hoc agebat in illo praelio diabolus, si sibi consentiretur: animas perdere cupiebat, et salutem corporibus promittebat. Christus mori docebat ad tempus, et animam et corpus vivere in aeternum. Ille dicebat, Si mihi consenseritis, dabo vobis vitam istam temporalem; Christus dicebat, Si a me non discesseritis, nec temporalem perditis, et aeternalem accipietis. Diabolus dicebat, Nolite perdere istam lucem; Christus dicebat, Ego qui feci et istam, dabo meliorem. Quod ille promittit, ait Christus noster, in potestate dare non habet, et haec lux mea est, et haec vita a me creata est: sed illa propter quam docendam veni, multo excellentior et melior est. Transite a bono ad melius, ne diabolo consentiendo remaneatis in pejus. In hoc tam magno certamine dum diabolus captivat, Christus liberat; diabolus decipit, Christus redimit; diabolus occidit, Christus restituit. Inter haec omnia ipsum nostrum Regem adversarius diabolus existimavit carne perimendum, tanquam capite prostrato caetera sibi membra facilius subjugaret: falsusque in hoc quod videbat, Deum latere in carne minime cogitabat: inscius tanti sacramenti, quod ille Mediator esset, et ita temperaret Deum in homine, ut hominem conjungeret Deo; occidit quasi potentem hominem defendentem homines, et sensit Deum liberantem omnes quos creaverat homines. Denique in ipsa passione videte spectaculum tanti certaminis. Armatur Judas ut pretio vendat magistrum, et qui erat in numero discipulorum, fit particeps consilii Judaeorum, dat osculum falsum, in quo erat nequitiae signum: fingit pacem plenus malitia in corde. Excitantur Judaei, veniunt cum facibus, laternis et armis: quaerunt multi unum, et veniunt filii tenebrarum, ferentes in manibus lucem, per quam illam veram aliis demonstrarent, quam ipsi caecati corde non poterant retinere. Dominus autem Jesus sciens omnia quae ventura erant super se (non enim aliquid ignorabat qui ad hoc venerat), egressus est ad eos, et ait illis: Quem quaeritis? At illi: Jesum Nazarenum. Ait illis: Ego sum. Quando autem illis dixit, Ego sum, abierunt retro, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 4-6). Ecce radius verae lucis latens adhuc sub nube carnis, respexit tenebras, et prostravit ad terram. Quomodo tunc Judaei audebunt illam respicere claritatem, quando istam infirmitatem tolerare minime potuerunt? Sed ut impleret propter quod venerat, exsurgunt rursus tenebrae: dat eis potestatem, capiunt tenebrae lucem, non sequendam, sed occidendam; permittit se lux ab eis teneri, duci, suspendi, occidi, ut exspoliatus nube carnis, fulgorem redderet majestatis. Quae tandem acta sunt in illo certamine? Quam fortiores sibi esse videbantur ministri diaboli, dum fremerent dentibus, dum irriderent, dum caput agitarent, dum spineam coronam imponerent, dum vestimenta ejus conscinderent, dum viderent pendentem illum quem viderant miracula facientem, dum fel et acetum darent, dum lancea perfoderent? Qualis vox veluti victoriae eorum fuit dicentium, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40)? Sed hoc ille per eos clamabat, qui patientiam Christo auferre cupiebat, ut excitatus insultationibus Judaeorum, demonstraret potentiam, sed perderet patientiam. Ille autem Rex fortis, et singulare consilium per quod nascitur et regitur omne sanum consilium, utramque aciem respiciebat, utramque aciem servabat, et patientiae, et potentiae: et quod servavit, exhibuit. Nam et patientiam servavit, quia de cruce non descendit; et potentiam demonstravit, cum de sepulcro surrexit. Dum in cruce pependit, falsa victoria Judaeorum: dum de sepulcro surrexit, vera confusio Judaeorum, et sempiterna victoria Christianorum. Dum in cruce pependit, moesti, contristati, dispersique discipuli: dum de sepulcro surrexit, gaudentes, una in domo sunt congregati. Dum in cruce pependit, diffidentia discipulorum: dum de sepulcro surrexit, congregatio Gentium. Dum in cruce pependit, timore negavit Petrus: dum de sepulcro surrexit, amore totus credit mundus. Non solum tunc actum est hoc certamen, sed nunc agitur: pugnatur, laborant membra Christi urgente adversario, resistitur illi; quoniam caput nostrum jam sedet in coelo. Ad hoc ille pugnare voluit, ut te doceret quomodo vinceres. Sed si vires tuae parvae sunt, ipsum invoca salvatorem, ipsum invoca adjutorem. Cum te perspexerit fideliter invocantem, qui pro te pependit in ligno, et hic victoriam, et coronam victoriae praeparabit in coelo.