|
6. Resurrectio Tertia die. Triduana mors Domini per Prophetas et
praedicta est, et promissa, et impleta. Nam Osee propheta ait,
Post biduum suscitabit nos, die tertia veniemus, et quasi ante lucem
paratum illum inveniemus (Osee VI, 3): ostendens nos in illo
resurgere, quoniam dignatus est carnem in qua moreretur a nobis
accipere. Quid jam dicam de figura illa Jonae prophetae, quem ipse
Dominus expressius demonstrans, ait ad Judaeos: Generatio haec,
generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi
signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus
diebus et tribus noctibus, ita oportet esse et Filium hominis in corde
terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39 et
40). Ipsam figuram propheticam comparando, breviter percurramus.
Missus est Jonas ad civitatem Ninive, ut ejus finem praedicaret:
missus est Christus a Patre, ut finem mundi omnibus demonstraret.
Fugit Jonas in Tharsis a facie Domini: fuga Jonae, velox
transitus Christi; de quo dicit Propheta, Exsultavit ut gigas ad
currendam viam (Psal. XVIII, 6). Ascendit navem Propheta
fugiens: lignum Christus ascendit, per mare hujus saeculi transiens.
Irruit tempestas magna in mari: perturbatio maris, perfidia
Judaeorum. Data est sors, ut propheta fugitivus in mare mitteretur:
sors data est super Christi vestimenta, ut unitas omni mundo
praedicaretur. Projectus est e navi in mare Jonas: mors Christi in
cordibus Gentium collocata est. Susceptus est a bestia Propheta,
custodiendus, non comedendus: audi hic ipsius vocem Christi per
sanctum David, Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis
sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). In ventre
bestiae marinae positus Jonas sanctus oravit: in inferno Christus
descendens mortuos suscitavit. Tertio die Propheta littori incolumis
est redditus: die tertio Christus de sepulcro surgens, super coelos
est exaltatus. Ad praedicationem Jonae per poenitentiam salvata est
civitas: per Christi praedicationem sancta Jerusalem redempta est
civitas.
|
|