|
7. Ascensio. Assumptus in coelum. Qui descendit, ait
Apostolus, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret
omnia (Ephes. IV, 10). Quis est qui descendit? Deus homo.
Quis est qui ascendit? Idem ipse Deus homo. Agnoscat se omnis
homo, quoniam propter hominem Deus factus est homo. Quod pro te
suscepit, levavit in coelum; terrenumque corpus fecit coeleste. Si
credis et tu quod possis resurgere, et in coelum ascendere; quia
certus es de tanto pignore, securus eris de tanto munere. Regnat homo
jam susceptus a Christo, ad dexteram Patris sedens; et ut sui ab
illo regnum accipiant, vocat, invitat, hortatur. Festinet ad eum
omnis anima quae avida est gloriae, pergat ad talem regem, a quo ut
accipiat potestatem, non ei pretium pecuniae dabit; sed plenam
perfectamque fidem cum ad eum attulerit, etiam angelos judicabit.
|
|