CAPUT VIII.

8. Secundus adventus ad judicandum. Inde venturus. Quis est iste qui exspectatur venturus mortuos vivosque judicare, nisi ille homo qui pro nobis dignatus est in cruce pendere? Homo susceptus exspectatur ut veniat. Caeterum secundum id quod Deus est, et Patri aequalis est, semper judicat, et semper praesens est. Veniet autem Redemptor noster in ea forma in qua assumptus est, ut impleatur illud quod de eo ait propheta Zacharias, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Videbunt ergo Judaei Deum hominem semper regnantem, quem negando desperaverant morientem. Judicabit eos in animis mortuos, qui venturus est resuscitare mortuos. Duobus enim modis haec sententia accipitur: Vivi et mortui in anima; item vivi et mortui in corpore. Secundum priorem, judicabit vivos in anima, credentes; et mortuos in anima, fidem nullam habentes: secundum posteriorem, judicabit vivos in carne, quos praesentes invenerit ejus adventus; judicabit et mortuos in carne, quos resuscitaturus est Deus excelsus. Eligamus, dilectissimi, ut vivos nos inveniat ejus adventus in anima; ne peccando simul ab illo damnetur caro et anima. Finis mundi in proximo est; et si, ut quidam putant, in proximo non est, dies ultimus uniuscujusque nostrum incertus est. Quid differimus, si ad beatam vitam tendimus? Corrigamur, dum tempus est emendemur; bonas causas habeamus, ut futuram diem judicii non timeamus.