|
1. Sermonis argumentum. Locutus est ad nos sermo Dei, et
depromptus est ad exhortationem nostram, dicente Scriptura, Accipite
disciplinam in domo disciplinae (Eccli. LI, 31, 36).
Disciplina, a discendo dicta est: disciplinae domus, est Ecclesia
Christi. Quid ergo hic discitur, vel quare discitur? Qui sunt qui
discunt, et a quo discunt? Discitur bene vivere. Propter hoc
discitur bene vivere, ut perveniatur ad semper vivere. Discunt
Christiani, docet Christus. Primo ergo, quid sit bene vivere;
deinde, quae sit merces bonae vitae; tertio, qui sint veri
Christiani; quarto, quis sit verus magister, pauca loquentibus
nobis, sicut donat Dominus, audire dignemini. Omnes in domo
disciplinae sumus, sed multi nolunt habere disciplinam; et quod est
perversius, nec in domo disciplinae volunt habere disciplinam. Cum
propterea debeant in domo disciplinae accipere disciplinam, ut servent
illam et in domibus suis; ipsi contra, indisciplinationem non solum in
domibus suis habere volunt, sed ferre illam secum et ad domum
disciplinae. Ideo apud quos non vacat verbum Dei, qui cor auri
conjungunt; qui non sunt via, ubi semen cum ceciderit ab avibus
colligitur; qui non sunt petrosa loca, ubi semen altam radicem habere
non potest, et ad horam exit, et in aestu arescit; qui non sunt ager
spinosus, ubi semen cum germinaverit et in auras surgere coeperit,
spinarum densitate suffocatur: sed qui sunt terra bona parata semen
accipere, et fructum reddere vel centenum, vel sexagenum, vel
tricenum (recordamini, qui non sine causa intratis disciplinae
scholam, has me similitudines ex Evangelio commemorasse [Matth.
XIII, 3-23]): qui ergo tales sunt, accipiant quod per me
Dominus dicere dignatur. Ego enim, quoniam ille seminat, quid sum?
Vix cophinus seminantis. Ipse in me ponere dignatur quod vobis
spargat. Nolite ergo attendere ad vilitatem cophini, sed ad
charitatem seminis et ad potestatem seminatoris.
|
|