|
Acute in caecos quosdam avaros. Quomodo praecipitur Deus amari
tanquam pecunia. Tundens pectus, nec se corrigens, solidat peccata,
non tollit. Et sic tamen horrenda profunditas avaritiae non patet
oculis, et scatet animis . Vidimus et caecos avaros: dicatur mihi
unde avari sunt caeci, qui non vident. Quod habet nec habet, et
tamen avarus est caecus. Quare? Quia credit se habere, avarus est.
Fides eum facit divitem: credendo dives est, non videndo. Quanto
melius fidem convertit ad Deum ? Non vides quod possides, et Deum
tibi sic praedico. Nondum vides: ama, et videbis. Amas pecuniam,
o caece, quam nunquam videbis. Caecus possides, caecus moriturus
es, quod possides hic relicturus es. Non tenebas et quando vivebas ;
quia non videbas quod habebas.
11. De Deo quid tibi dicitur? Ecce hoc tibi dicit ipsa
Sapientia: Ama illum tanquam pecuniam (Prov. II, 4).
Indignum est, injuriosum est, ut sapientia pecuniae comparetur: sed
amor amori comparatur. Video enim hic vos sic amare pecuniam, ut
jubente amore pecuniae labores suscipiatis, jejunia toleretis, mare
transeatis, ventis et fluctibus vos committatis. Habeo unde eligam
quod ametis, sed non habeo quod addam ad amorem quo amatis. Sic me
amate, plus nolo me amari, ait Deus. Improbis loquor, avaris
loquor: Pecuniam diligitis, tantum me diligite. Certe melior sum
incomparabiliter: nolo a vobis ampliorem amorem; quantum diligitis
pecuniam, tantum me amate. Erubescamus saltem, confiteamur, et
pectora tundamus, non ut super peccata nostra pavimentum solidemus.
Nam qui tundit pectus et non corrigitur, solidat peccata, non
tollit. Tundamus pectus, et caedamus nos, et corrigamur a nobis, ne
ille postea nos caedat, qui magister est. Diximus enim quid hic
discatur: jam quare discatur .
|
|