|
12. Discere litteras spe commodi temporalis quam solemne est et quam
vanum. Metus mortis. Quare ivisti in scholam, quare vapulasti, et
a parentibus ductus, et fugitans quaesitus, et inventus attractus es,
et adductus extensus es? Quare vapulasti? quare tanta mala in
pueritia pertulisti? Ut disceres. Quid disceres? Litteras.
Quare? Ut haberetur pecunia, aut ut compararetur honor, et
teneretur sublimitas dignitatis. Vide quia periturus, propter
perituram rem, perituram rem cum tanto labore didicisti in tantis
poenis, et amabat te qui te ad poenas trahebat: ipse qui te amabat,
ipse te ad poenas trahebat; ut vapulares, amando faciebat; ut
disceres, quid? Litteras. Bonae sunt litterae? Bonae. Novi,
dicturus es mihi: quare et vos, episcopi, litteras legistis; quare
nunc divinas Scripturas in ipsa litteratura tractatis . Ita vero:
sed non ad hoc didicimus litteras. Non enim parentes nostri, quando
nos in scholam mittebant, hoc nobis dicebant: Discite litteras, ut
habeatis unde legere possitis codices dominicos. Nec ipsi Christiani
filiis suis hoc dicunt. Sed quid? Discite litteras. Quare? Ut
sis homo. Quid enim? modo pecus sum? Quod dico, ut sis homo, hoc
est, ut sis eminens inter homines. Unde et illud proverbium:
Quantum habebis, tantus eris. Ut habeas quantum caeteri, aut
quantum pauci; aut plus quam caeteri, aut plus quam pauci; habeas
inde honorem, habeas inde dignitatem. Et ubi erunt ista omnia, cum
mors venerit? Quomodo stimulat, quomodo metus iste interpellat?
Quomodo nomen ipsum a me commemoratum omnium corda percussit? Quomodo
timorem vestrum teste gemitu declarastis? Audivi, audivi:
gemuistis, mortem timetis. Si timetis, quare non cavetis? Mortem
timetis: quid timetis? Ventura est: timeam, non timeam, venire
habet; sero, cito, ventura est. Si timeas, non efficies ut non sit
quod times.
|
|