|
13. Mors bona, si vita bona praecessit. Illud potius time, quod
si nolis, non erit. Quid? Peccare. Peccare time, quia si
amaveris peccata, in aliam mortem irrues; quo posses non venire, si
non amares peccata. Modo autem perversus plus amas mortem quam vitam.
Absit, inquis. Quis est hominum qui plus amet mortem quam vitam?
Forte convinco te, quia plus amas mortem quam vitam. Ecce unde te
convinco. Amas tunicam tuam, bonam eam vis: amas villam tuam, bonam
eam vis: amas filium tuum, bonum eum vis: amas amicum tuum, bonum
eum vis: amas domum tuam, bonam eam vis. Quid est quod etiam bonam
vis habere mortem? Quotidie enim rogas, ut quoniam mors ventura est,
bonam mortem tibi Deus det; et dicis, Deus avertat a me malam
mortem. Plus ergo amas mortem tuam, quam vitam tuam. Mori male
times, male vivere non times. Corrige male vivere, time male mori.
Sed noli timere: non potest male mori, qui bene vixerit. Prorsus
confirmo, audeo dicere, Credidi, propter quod locutus sum: non
potest male mori, qui bene vixerit. Jam tu dicis tibi: Non multi
justi naufragio perierunt? Certe non potest male mori, qui bene
vixerit. Non multos justos gladius peremit hostilis? Certe non
potest male mori, qui bene vixerit. Non multos justos latrones
occiderunt? Non multos justos bestiae laniaverunt? Certe non potest
male mori, qui bene vixerit. Et ego respondeo: Haec tibi enim
videtur mala mors? naufragio perire, gladio percuti, a bestiis
laniari, mors mala tibi videtur? Nonne istas mortes martyres
subierunt, quorum natalitia celebramus? Quod genus mortis non
subierunt? Et tamen si christiani sumus, si in domo disciplinae nos
esse meminimus, vel cum hic sumus, vel cum hic audimus, si exeuntes
hinc non obliviscimur, si meminimus quod hic audimus, nonne martyres
beatificamus? Quaere mortes Martyrum; oculos carnis interroga: male
mortui sunt. Oculos fidei interroga: Pretiosa in conspectu Domini,
mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 10, 15). Quidquid ergo
est quod exhorres in morte, omnino non exhorreas, si eos imitaris.
Id age, ut bonam vitam habeas; et quaecumque occasio fuerit ut exeas
de hoc corpore, exis ad requiem, exis ad beatitudinem, quae non habet
timorem nec finem. Nam quasi bona mors divitis in purpura et bysso:
sed mala mors sitientis et inter tormenta guttam aquae desiderantis.
Quasi mala mors jacentis pauperis ante januam divitis, inter linguas
canum, in fame et siti micas de mensa desiderantis: mala mors,
aversanda mors. Finem respice: christianus es, fidei oculum
intende. Contigit mori inopem illum, et efferri ab Angelis in sinum
Abrahae. Quid proderat diviti sepulcrum marmoreum sitienti apud
inferos? Quid oberant pauperi panni cum sanie ulcerum ejus,
requiescenti in sinu Abrahae? Longe vidit eum requiescentem, quem
contempserat jacentem (Luc. XVI, 19-24). Modo elige
mortem: dic mihi, quis bene mortuus est, quis male? Puto quia
melius ille pauper, quam ille dives. An vis aromatibus sepeliri, et
apud inferos sitire? Respondes: Absit a me. Puto quod hoc dices.
Disces ergo bene mori, si didiceris bene vivere. Merces enim bonae
vitae, aeterna est.
|
|