|
14. Auditores verbi alii discentes, alii male excipientes. Qui
discunt, christiani sunt: qui audiunt et non discunt, quid ad
seminantem? Seminantis manum non terret via, non terrent lapides,
non spinae: jactat ille quod suum est. Qui timuerit ne cadat in
terram malam, non pervenit ad terram bonam. Et nos dicimus, jactamus
semina, spargimus semina. Sunt qui contemnunt, sunt qui
reprehendunt, sunt qui irrident. Istos si nos timuerimus, nihil
habemus seminare, et in messe habemus esurire. Ergo veniat semen ad
terram bonam. Scio quia qui audit et bene audit, deficit, et
proficit: deficit iniquitati, proficit veritati: deficit saeculo,
proficit Deo.
|
|