|
15. Quis sit verus magister. Quis est enim magister qui docet?
Non qualiscumque homo, sed Apostolus. Plane apostolus, et tamen
non apostolus. An vultis, inquit, experimentum ejus accipere, qui
in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Christus est
qui docet; cathedram in coelo habet, ut paulo ante dixi. Schola
ipsius in terra est, et schola ipsius corpus ipsius est. Caput docet
membra sua, lingua loquitur pedibus suis. Christus est qui docet:
audiamus, timeamus, faciamus. Et ne contemnas et ipsum Christum,
qui propter te in carne natus est, pannis mortalitatis circumdatus;
propter te esurivit et sitivit, propter te lassatus ad puteum sedit;
propter te fatigatus in navi dormivit, propter te contumelias indignas
audivit; propter te a facie sua sputa hominum non abegit; propter te
alapas in faciem accepit; propter te in ligno pependit; propter te
animam effudit; propter te in sepulcro positus est. Haec omnia forte
contemnis in Christo? Vis nosse quis sit? Recole Evangelium quod
audisti: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30).
16. Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis, et pro omni
plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae: quam custodire
protegereque dignetur; per Jesum Christum Filium suum, Dominum
nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|