|
2. Dicendum quid sit bene vivere. Praecepta bene vivendi uno brevi
et aperto mandato comprehensa. Quid est ergo bene vivere, quod hic
discitur? Praecepta multa sunt in Lege, quibus ipsa bona vita
continetur, imperatur et discitur. Multa omnino praecepta sunt,
innumerabilia. Praeceptorum ipsorum paginas vix quisquam enumerat,
quanto magis ipsa? Quae voluit tamen Deus, propter eos qui se
possent excusare, vel quia eis non vacat legere, vel quia non norunt
legere, vel quia non possunt facile intelligere, ut excusationem nemo
habeat in die judicii, voluit, sicut scriptum est, consummare et
breviare verbum super terram, sicut de illo propheta praedixerat:
Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram
(Isai. X, 23). Hoc ipsum verbum consummatum et breviatum, nec
obscurum esse Deus voluit. Ideo breve, ne non vacaret legere: ideo
apertum, ne dicat, Mihi non licuit intelligere. Thesaurus ergo est
magnus divinarum Scripturarum, habens in se mirabilia praecepta
multa, tanquam multas gemmas, et pretiosa monilia, et vasa ingentia
et magni metalli. Sed quis potest scrutari thesaurum istum, et uti
eo, et pervenire ad omnia quae ibi sunt? Quando hanc similitudinem
Dominus dedit in Evangelio suo, et dixit, Simile est regnum
coelorum thesauro invento in agro; ne quis se minus idoneum diceret ad
perscrutandum thesaurum, continuo dedit aliam similitudinem, Simile
est, inquiens, regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas
margaritas, qui invenit unam pretiosam margaritam, et vendidit omnia
quae habuit, et emit illam (Matth. XIII, 44-46): ut si
piger eras ad perscrutandum thesaurum, non sis piger unam margaritam
sub lingua ferre, et quo vis securus ambulare .
|
|