|
3. Mandatum diligendi Deum et proximum. Proximus quis. Quod est
ergo verbum consummans et brevians? Diliges Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et
diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis tota
Lex pendet et Prophetae (Id. XXII, 37-40). Ecce quod
discitur in domo disciplinae: Diligere Deum, diligere proximum;
Deum tanquam Deum, proximum tanquam te. Non enim invenis parem
Deo, ut possit tibi dici, Dilige Deum sicut diligis illum. De
proximo inventa est tibi regula, quia inventus es proximo tuo par tu
ipse. Quaeris quomodo diligas proximum? Attende te ipsum; et
quomodo te diligis, sic dilige proximum. Non est ubi erres. Volo
jam ergo et tibi committere proximum tuum, ut diligas eum tanquam te
ipsum: volo, sed adhuc timeo. Volo tibi dicere, Dilige proximum
tuum sicut diligis te ipsum; et timeo: adhuc enim discutere volo
quomodo diligas te ipsum. Noli ergo aegre ferre. Non es tu ipse
facile dimittendus, cui est proximus committendus: non transitorie
tecum agendum est. Tu unus homo es, proximi tui multi sunt. Non
enim primo sic debes intelligere proximum, vel fratrem, vel cognatum,
vel affinem. Proximus enim est omni homini omnis homo. Proximi sibi
dicuntur pater et filius, socer et gener. Nihil tam proximum, quam
homo et homo. Sed si putamus non esse proximos, nisi qui de iisdem
parentibus nascuntur; Adam et Evam attendamus; et omnes fratres
sumus. Et quidem fratres secundum quod homines sumus, quanto magis
secundum quod christiani sumus? At id quod homo es, unus pater fuit
Adam, una mater Eva: ad id quod christianus es, unus pater est
Deus, una mater Ecclesia.
|
|