|
4. Quomodo diligere se debeat, cui jubetur diligere proximum tanquam
se. Videte ergo quantos proximos habeat unus homo. Omnes homines in
quos incurrerit, quibus jungi potuerit, proximi ejus sunt. Quomodo
ergo discutiendus est utrum diligat se, cui committendi sunt tot
proximi, ut sic eos diligat tanquam se? Non ergo irascatur
unusquisque, si discutio quomodo se diligat. Certe ego discutio,
ipse se inveniat. Utquid enim discutio? quia ego inventurus sum?
Ideo discutio, ut ipse se interroget, ipse sibi appareat, ipse se
non lateat, ipse sibi se non abscondat, ipse sibi se ante oculos
suos, non post dorsum ponat. Me loquente faciat hoc, me nesciente
faciat hoc. Quomodo te diligis? Quisquis me audis, imo quisquis
Deum per me audis, in hac domo disciplinae, attende te, quomodo te
diligis. Profecto enim si te interrogem utrum diligas te, respondes
quia diligis. Quis enim se odit? Hoc dicturus es: Quis enim se
odit? Ergo non diligis iniquitatem, si te diligis. Nam si diligis
iniquitatem, non ego dico, Psalmum audi, Qui diligit iniquitatem,
odit animam suam (Psal. X, 6). Ergo si diligis iniquitatem,
audi veritatem; veritatem non te palpantem, sed aperte tibi dicentem,
Odis te. Quanto magis dicis quia amas te, odis te: Qui enim
diligit iniquitatem, odit animam suam. Quid dicam de carne, quae
pars vilior est hominis? Si animam odit, carnem quomodo diligit?
Denique qui amant iniquitatem, et oderunt animam suam, omnem
turpitudinem exercent de carne sua. Jam ergo, qui diligis
iniquitatem, quomodo tibi volebas committi proximum, ut diligeres eum
tanquam te? Homo, quid perdis te? Si enim tu ipse sic te diligis ut
perdas te; sic profecto perditurus es et eum quem diligis sicut te.
Nolo ergo quemquam diligas: vel solus peri. Aut corrige
dilectionem, aut respue societatem.
|
|