|
5. Quis perniciose diligat proximum. Belluinus homo. Dicturus
mihi es: Diligo proximum tanquam me ipsum. Audio plane, audio.
Inebriari vis cum illo, quem diligis tanquam te ipsum. Bene nobis
faciamus hodie, quantum possumus bibamus. Vide quia sic te diligis,
et illum ad te trahis, et ad quod amas vocas. Necesse est ut quem
diligis tanquam te psum, illuc illum trahas ad quod et tu te amas.
Humanus homo, imo belluinus, amando talia qualia belluae. Belluas
enim Deus prostratas in faciem fecit, pastum quaerentes de terra: te
in duos pedes erexit de terra. Tuam faciem sursum attendere voluit.
Non discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum, et cor
deorsum: imo verum audi et verum fac, Sursum cor; ne mentiaris in
domo disciplinae. Quando enim audis, responde: sed sit verum quod
respondes. Sic te dilige, et diliges proximum tanquam te ipsum.
Quid est enim sursum habere cor, nisi quod dictum est prius, Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
tota mente tua? Quia ergo duo praecepta sunt, si unum diceret, non
sufficeret? Sufficit et unum, si intelligatur. Nam aliquando sic
loquitur Scriptura, sicut Paulus apostolus: Non adulterabis, non
homicidium facies, non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in
hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum.
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis est
charitas (Rom. XIII, 9, 10). Quid est charitas?
Dilectio. Nihil videtur dixisse de dilectione Dei, sed solam
proximi dilectionem dixit sufficere ad implendam legem. Quidquid est
aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in hoc sermone
impletur. In quo? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ecce
unum est. Certe duo praecepta sunt, in quibus tota Lex pendet et
Prophetae.
|
|