|
Deus homini, ut beatus sit, diligendus. Pecunia non sic amanda, ut
non sis paratus dividere cum proximo. Videte quomodo plus breviatum
est, et adhuc pigri sumus. Ecce quae duo erant, unum factum est.
Prorsus proximum dilige, et sufficit. Sed dilige quomodo te ipsum
diligis, non quomodo te ipsum odisti. Dilige proximum tuum tanquam te
ipsum: sed prius est ut diligas te ipsum.
6. Quaerere habes quomodo diligas te ipsum; et audire habes,
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,
et ex tota mente tua. Homo enim quomodo a se fieri non potuit, sic
nec beatus fieri a se potest. Alia res eum fecit hominem, quod non
est ipse homo: alia res eum factura est beatum, quod non est ipse
homo. Denique errans videt ipse, quia per se non potest beatus esse,
et amat aliud unde sit beatus. Unde se fieri putat beatum, hoc amat.
Quid, putamus, amat, unde putat se fieri beatum? Pecuniam,
aurum, argentum, possessiones: breviter dico, pecuniam. Totum enim
quidquid homines possident in terra, omnia quorum domini sunt, pecunia
vocatur. Servus sit, vas, ager, arbor, pecus; quidquid horum
est, pecunia dicitur. Et unde est primum vocata pecunia. Ideo
pecunia, quia antiqui totum quod habebant, in pecoribus habebant. A
pecore pecunia vocatur. Legimus antiquos patres fuisse divites
pastores. Ergo pecuniam diligis, o homo: unde putas te fieri
beatum, pecunia est, et multum eam diligis. Volebas diligere
proximum tanquam te ipsum, divide cum illo pecuniam tuam. Quid esses
discutiebam: inventus es; apparuisti tibi, vidisti te, considerasti
te. Non es paratus dividere cum proximo pecuniam tuam. Sed quid mihi
respondet benigna avaritia? Quid mihi respondet? Si divisero cum
illo, minus erit et mihi et illi: minuetur quod amo, nec totum
habebit ille, nec totum habebo ego. Sed quia diligo eum tanquam me
ipsum, opto illi ut tantum habeat; ut nec meum minuatur, et ipse mihi
coaequetur.
|
|