|
7. Invidentia vitium diabolicum veniens ex superbia. Bene optantes
egenti, nec tamen aliquid dantes. Optas unde nihil perdas: atque
utinam hoc verum dicas, vel optes. Timeo enim ne invideas. Quomodo
enim socialis erit felicitas tua, quam torquet felicitas aliena?
Nonne cum coeperit ditescere vicinus tuus, et incipere quasi surgere,
et ire post te, times ne sequatur te, times ne transeat te? Certe
diligis proximum tanquam te ipsum. Sed non loquor de indivis .
Avertat enim Deus hanc pestem ab animis omnium hominum, nedum
Christianorum; vitium diabolicum, quo solus diabolus reus est, et
inexpiabiliter reus. Non enim dicitur diabolo ut damnetur,
Adulterium commisisti, furtum fecisti, villam alienam rapuisti:
sed, Homini stanti lapsus invidisti. Invidentia diabolicum vitium
est: sed habet matrem suam. Superbia vocatur mater invidentiae.
Superbia invidos facit. Suffoca matrem, et non erit filia. Ideo
humilitatem docuit Christus. Non ergo loquor invidis, bene
optantibus loquor. Illis loquor qui optant bene amicis, ut habeant
tantum quantum habent et ipsi. Optant bene egentibus, ut habeant
quantum et ipsi: sed nolunt illis dare ex eo quod habent. Inde te
jactas, homo christiane, quia optas bene? Melior te est mendicus,
qui plura tibi optat, et nihil habet. Bene vis optare nihil a te
accipienti: da aliquid bene optanti. Si bonum est bene optare, redde
mercedem. Optat tibi bene pauper, quid trepidas? Addo aliquid: In
domo disciplinae es. Addo aliquid his quae dixi , Da bene optanti;
Christus est. Ipse a te petit qui tibi dedit. Erubesce. Ille
dives pauper esse voluit, ut haberes pauperes quibus dares. Da
aliquid fratri tuo, da aliquid proximo tuo, da aliquid comiti tuo.
Tu dives es, ille pauper est. Vita ista via est, simul ambulatis.
|
|