|
8. Sarcina divitiarum minuenda, largiendo pauperi. Excusatio
crudelis avarorum pietatis nomine velata. Sed forte dicis: Ego
dives, ille pauper est. Simul ambulatis, annon? Quid est quod
dicis, Ego dives, ille pauper; nisi, Ego oneratus, ille levis?
Ego dives, ille pauper. Sarcinam tuam commemoras, pondus tuum
laudas. Et quod gravius est, constrinxisti ad te sarcinam tuam: ideo
non potes porrigere manum. Onerate, ligate, quid te jactas? quid te
laudas? Solve vincula tua, minue de sarcina tua. Da comiti, et
illum adjuvas, et te relevas. Inter has voces tuas laudantes sarcinam
tuam, adhuc Christus petit, et non accipit: et obtendis nomen
pietatis crudelibus vocibus, et dicis, Et quid servo filiis meis?
Christum illi oppono, filios suos mihi reponit. Ista vero magna
justitia, ut habeat unde luxurietur filius tuus, egeat Dominus tuus?
Cum enim uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Non legisti,
non advertisti? Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi
fecistis (Matth. XXV, 40, 45). Non legisti, non
timuisti? Ecce quis eget, et filios tuos numeras? Postremo numera
filios tuos, adde unum inter illos, Dominum tuum. Unum habes, sit
ille secundus; duos habes, sit ille tertius; tres habes, sit ille
quartus: nihil horum vis. Ecce quomodo diligis proximum tuum, quem
tibi facias socium ad istam perditionem.
9. Quid tibi dicturus sum, Diligis proximum tuum? Quid illi in
aures insusurrabis, homo avare; nisi, Fili, aut frater, aut
pater, bonum est nobis ut cum hic vivimus, bene sit nobis? Quantum
habebis, tantus eris. Frange lunam, et fac fortunam. Ista
susurrabis proximo tuo, quae non didicisti in domo disciplinae, nec
audisti hic.
|
|