|
Avarorum perniciosa colloquia cavenda. Nolo sic diligas proximum
tuum. O si possem facere, ut nulli jungereris! Corrumpunt enim
mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). Sed non possum
facere ut nemini jungaris, cui mala ista quae non vis dediscere
insusurres; et non solum nolis dedoceri, sed affectes etiam docere.
Nolo, imo volo, sed non possum, disjungere te ab auribus aliorum.
Alios admoneam, ad quorum aures ambis, quorum aures penetrare
moliris, ad quorum corda per aures intrare disponis. O qui accipis
verbum sanum in domo disciplinae, Sepi aures tuas spinis (Eccli.
XXVIII, 28). Corrumpunt bonos mores colloquia mala: sepi
aures tuas spinis. Sepi, et spinis sepi; ut ille qui importune
intrare Sepi, et spinis sepi; ut ille qui importune intrare ausus
fuerit, non solum repellatur, sed etiam compungatur. Repelle illum a
te. Dic: Christianus es, Christianus sum: non hoc accepimus in
domo disciplinae, non hoc didicimus in illa schola quam gratis
intravimus; non hoc didicimus sub illo magistro cujus cathedra in coelo
est. Noli mihi ista dicere, aut noli ad me accedere. Hoc est enim,
Sepi aures tuas spinis.
10. Convertam me ad illum. Avarus es, pecuniam amas: beatus esse
vis? Deum tuum ama. Pecunia te non facit beatum: tu eam facis
ornatam, non illa te beatum. Sed quia multum amas pecuniam, et video
quia pergis quo jusserit cupiditas; piger, perge quo jubet charitas:
respice, et vide quantum intersit inter pecuniam tuam et Deum tuum.
Pulchrior est iste sol quam pecunia tua, et tamen sol iste non est
Deus tuus Porro si pulchrior est lux ista quam pecunia tua. quantum
est pulchrior qui fecit hanc lucem? An forte comparare vis pecuniam
tuam luci? Ecce occidit sol; ostende mihi pecuniam tuam. Nitet, et
nocte subtraho lucernam; ecce dives es, ostende mihi divitias tuas.
Jam si lumine priveris, jam si non habeas unde quod habes videas, ubi
sunt divitiae tuae?
|
|