|
1. Transitus a vetustate ad novitatem. Omnis qui baptismum Christi
desiderat, vitam novam concupiscit. Transeat ergo a vetustate, ut
perveniat ad novitatem. Prius enim fuit testamentum vetus, canticum
vetus, homo vetus: nunc autem testamentum novum, canticum novum,
propter hominem novum. Demonstremus hoc quod dicimus testimoniis
sanctarum Scripturarum. Jeremias propheta, Ecce, inquit, dies
veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Juda testamentum
novum (Jerem. XXXI, 31). David quoque propheta, Deus,
canticum novum cantabo tibi (Psal. CXLIII, 9): et iterum,
Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV, 1). Apostolus
etiam Paulus, Exspoliantes, inquit, vos veterem hominem, induite
novum (Coloss. III, 9, 10): et alibi, Vetera
transierunt, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Quae
vetera transierunt? quae facta sunt nova? Si adsit spiritualis
auditor, non solum intelligit, verum etiam videt quae facta sunt
nova. Si autem carnalis adsit, qui totum per oculos carnis, nihil
per aciem mentis intelligit, irridens respondet: Rogo te, dic quae
facta sunt nova? Numquid aliud coelum respicio quam antea, aut sidera
in novum splendorem micantia? Nonne iisdem cursibus sol peragit diem,
eisdemque curriculis luna peragit noctem? Numquid mare terminos suos
finesque transgressum est, aut terrae facies immutata alia insolita
germina procreavit? Nonne sicut ex initio horis duodecim peragitur
dies, eisdemque crementis aestatis tempus, quibus detrimentis hiems
peragitur? Progenies quoque ipsa mortalium aliis decedentibus, aliis
succedentibus terminatos finiunt dies. Cum ergo omnia, sicut ex
initio constituta sunt, ita concurrunt, suos motus finesque
servantia; quid est quod nobis praedicatur, Vetera transierunt, ecce
facta sunt nova? Responde, o Paule, talia de nobis requirenti; et
quia minus valeo ad respondendum, te obsecro, responde pro me. Ecce
audi Apostolum: Quid quaeris, carnalis auditor, per oculos carnis
respicere? Erige mentis aciem, ut quod dicitur possis intelligere,
Vetera transierunt, ecce facta sunt nova. Quae vetera transierunt?
quae facta sunt nova? Primus homo, inquit, de terra, terrenus;
secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Transiit
Adam, homo vetus factus ex limo: venit Christus, Deus homo missus
e coelo. Transiit vetustas mentium, accessit novitas credentium:
transiit vita carnalis, successit spiritualis. An parva est novitas
haec, ita demonstrata per hominem Deum, ut moriendo susciperet
vetustatem tuam, resurgendo ostenderet novitatem tuam, ascendendo
firmaret claritatem tuam? Vetera transierunt: quae vetera
transierunt? Quod eratis filii Adam, filii carnales. Nova
accesserunt: quae nova? Quod efficimini filii Dei, filii
spirituales. Vetera transierunt; terra eratis: ecce facta sunt
nova; coeli jam pene effecti estis. Coeli enim enarrant gloriam Dei
(Psal. XVIII, 1). Non vobis impossibile videatur, quod cum
sitis terrestres, efficiamini coelestes. De terra non facit coelum,
qui de nihilo fecit terram et coelum? Vetera transierunt; lapides
colebatis: nova accesserunt; Deum verum adoratis. Vetera
transierunt; transiit mortalitas: nova accesserunt; promissa est
immortalitas. Vetera transierunt; perierat omnis caro per mulierem
simul cum viro peccante: nova accesserunt; reparata est caro, sine
viro virgine pariente. Vetera transierunt; transiit regio
vetustatis: nova accesserunt; succedit Jerusalem civitas coelestis
novitatis. Ad hanc civitatem novam pervenire cupitis, qui nomina
vestra conscribenda dedistis.
|
|