|
10. Exhortatur baptizandos ut recta tendant ad patriam. Vos
autem, fidelia germina sanctae matris Ecclesiae catholicae per
universum mundum diffusae, fugite omnes haereses. Si quis aliud
evangelizaverit vobis, anathema sit (Galat. I, 9). Rectos
cursus facite pedibus vestris: non declinetis nec ad dexteram
praesumendo, nec ad sinistram desperando. Currite velociter rectam
viam: ipsa enim vos perducit ad patriam; ad illam patriam cujus cives
Angeli sunt, cujus templum Deus, cujus splendor Filius, cujus
charitas Spiritus sanctus; civitas sancta, civitas beata; civitas
ubi nullus perit amicus, quo nullus admittitur inimicus; ubi nullus
moritur, quia nullus oritur; nullus infirmatur, quia incorrupta
salute laetatur. Cum illuc venerimus, non ibi esuriemus aut
sitiemus: visio ipsa satietas nostra erit. Non ibi dormiemus, quia
non ibi laborabimus. Nulla cujuslibet rei necessaria erit refectio,
ubi nulla erit defectio. Vivemus, regnabimus, laetabimur. Si
tantum delectat cum de ea loquimur, quid erit et videre? Videre
Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo. Vita enim nostra erit
laudare Deum, et sine defectu amare. Beati enim, ait propheta, qui
habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te
(Psal. LXXXIII, 5). Fratres dilectissimi, si cum
navigantibus laboravimus, et viatoribus ducatum praebuimus, si devias
fauces latronum, hoc est haereticorum, sollicite demonstravimus, si
ipsam patriam coelestem declaratam atque demonstratam jam cernitis
oculis cordis vestri; reddite nobis fructum laboris nostri. Reddite,
fratres, reddite, exigimus a vobis. Talis est enim merces nostra,
quam a vobis exigimus, ut nec nos pudeat petere, nec vos pigeas
erogare. Hoc quod exigimus, erogando cumulabitis magis, quam
detrimentum patiemini, si non erogaveritis. Quae est ergo merces
nostra? Non quaerimus aurum vestrum, non argentum vestrum, non
nummum vestrum, nec quidquam de rebus vestris: sed merces nostra est,
ut in illo sancto fonte adjuvetis nos orationibus vestris.
|
|