|
2. Festinemus ad patriam. Navigii instructio. Eia, fratres mei,
ardenter desideremus propriam patriam; peregrinationem istam, quae nos
ab ea adhuc detinet, toleremus, non amemus: festinemus tamen. Non
est quare hic stare; nec invenis in saeculo, quod jam possis amare.
Ipse enim amor parentum, conjugum, filiorum, facultatum, aut magnum
quibusdam incusserunt laborem, aut magnum pariunt timorem: non est
quare hic stare. Melius enim festinando appetimus sempiterna, quam
hic remanendo saeculi nos apprehendat ruina. Praeparemus sitarciam,
apprehendamus et ascendamus navem fidem simul et crucem , nec desit
anchora spes nostrae salutis, extendamus funes diversas virtutes, vela
charitatis colligamus , invocemus ventum prosperum verbum Dei;
exhauriamus sentinam a peccatis, per eleemosynas mundetur conscientia.
Non impediatur hujus nostri cursus navigii, operetur manibus ut
possumus . Manibus suis sentinam exhauriebat qui dicebat: Manibus
meis coram eo nocte, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3).
Non negligamus nostra peccata: minuta sunt, sed multa sunt. Fluctus
unus validus irruens obruit navem, minaturque naufragium: humor autem
per rimas influens et in sentinam veniens, nisi subinde siccetur, hoc
idem facit. Ergo exhauriatur sentina, non negligatur misericordia;
quia eleemosyna a morte linerat, et ipsa purgat peccata (Tob. IV,
11). Adsit nostra tutela Christi gratia, celeuma nostrum dulce
cantemus Alleluia; ut laeti ac securi ingrediamur sempiternam ac
felicissimam patriam. Non metuat anima mare hoc magnum, saeculum
scilicet, cujus fluctus ac turbines sentimus inimicas saeculi
potestates. In Deo sperantes multi jam sancti hos fluctus
spreverunt, multi calcaverunt, multi super ejus aquas ambulantes
securi ad patriam pervenerunt. Sed exsurgit ventus validus et magna
tempestas, sua cujusque cupiditas. Titubat fides in mari, clamet in
te Petrus, Domine, pereo: dabit manum mergenti, nec sinit perire
ille qui propter nos super aquas dignatus est ambulare (Matth.
XIV, 25-32). Vide apostolum Paulum, hoc navigium non solum
demonstrantem, verum etiam ascendentem, et quam plurimos invitantem.
Quando dicebat, Habentes victum et tegumentum, his contenti simus
(I Tim. VI, 8); quid aliud quam competentem sitarciam
imponendam esse monstrabat? Quando dicebat, Mihi autem absit
gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi
mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); navem
ascendebat. Quando dicebat, Induite vos sicut electi Dei,
benignitate, humilitate, longanimitate, mansuetudine (Coloss.
III, 12); quid aliud quam funes extendebat? Quando dicebat,
Manet fides, spes, charitas; major horum charitas (I Cor.
XIII, 13); vela colligebat. Quando dicebat, Verbum Dei
habitet in vobis abundanter (Coloss III, 16); ventum prosperum
invocabat. Quando dicebat, Infatigabiles itaque, dum tempus
habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10); et,
Operantes propriis manibus vestris (I Thess. IV, 11): quid
aliud quam sentinam exhauriri praecipiebat? Quando dicebat, Gratia
salvi facti estis (Ephes. II, 8); tutelam exorabat. Quando
dicebat, Iu psalmis et hymnis cantantes in cordibus vestris Domino
(Id. V, 19); celeuma sanctum docebat. Quando dicebat, Spe
salvi facti sumus (Rom. VIII, 24); anchoram in cordibus
credentium figebat. Quando dicebat, Jerusalem qua sursum est,
libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26); ipsam
patriam demonstrabat. Quando dicebat, Ubi est, mors, contentio
tua? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum
Jesum Christum (I Cor. XV, 55, 57); non adhuc in mari
periclitabatur, sed jam in propria patria laetabatur. O optime
gubernator, o pulcherrime magister et doctor, docuisti, fecisti; et
ideo celeriter pervenisti, quia quae docuisti, prior ipse fecisti.
|
|