|
3. De via terrestri ad patriam, et de jumento opportuno. Si quis
forte, ut assolet, refugit navigium, et insolitos fluctus maris
horrescit, desideratque iter conficere, quo, etsi tardius, ad
patriam valeat pervenire; demonstrabo viam, imo ipsa se demonstrat
via. Ecce in Evangelio clamat Salvator, Ego sum via (Joan.
XIV, 6). Habes viam, ambula, sollicitus tamen doma jumentum
tuum, carnem tuam; ipsi enim insidet anima tua. Quomodo si in hac
via mortali jumento insideres, quod te gestiendo vellet praecipitare;
nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame
domares quod freno non posses? Caro nostra jumentum nostrum est: iter
agimus in Jerusalem; plerumque nos rapit caro, et de via conatur
excludere . Tale ergo jumentum cohibeamus jejuniis. Vide illum
gubernatorem eumdemque viatorem apostolum Paulum, vide illum jumentum
suum domantem. In fame, inquit, et siti, in jejuniis saepius (II
Cor. XI, 27), castigo corpus meum, et in servitutem redigo
(I Cor. IX, 27). Ita ergo et tu, qui ambulare desideras,
doma carnem tuam, et ambula. Ambulas enim, si amas. Non enim ad
Deum passibus, sed affectibus currimus.
|
|