|
4. De ambulantium multiplici genere. Via ergo ista nostra
ambulantes quaerit. Tria sunt hominum genera quae odit: remanentem,
retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino
adjuvante vindicetur et defendatur gressus noster. Jam vero cum
ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius ambulat,
tamen ambulant. Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes
revocandi, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres
imitandi. Qui non proficit, remansit in via: qui forte a meliore
proposito declinat ad id quod deterius reliquerat, reversus est retro:
qui fidem deserit, a via erravit. Cum tardis sit nobis et cum
celerioribus ratio, cum ambulantibus tamen. Quis est qui non
proficit? Qui se putaverit esse sapientem; qui dixerit, Sufficit
mihi quod sum; qui non attenderit eum qui dicit, Quae retro oblitus,
in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam
vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14).
Currentem se dixit, sequentem se dixit; non remansit, non retro
respexit: absit ut erraverit, quia viam ipse docebat, qui et tenebat
et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait:
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1).
Arbitramur ergo nos, dilectissimi, in via vobiscum ambulare: si
tardi sumus, praevenite nos; non invidemus, quaerimus quos sequamur.
Si autem nos putatis celeriter ingredi, currite nobiscum: unum est ad
quod omnes festinamus, et qui tardius et qui celerius ambulamus. Qui
sunt et retro redeuntes? Qui ex continentia revertuntur in
immunditiam, qui ex sancto et singulari bono proposito virginitatis
divertuntur in turpitudines voluptatis, et corrupta mente corrumpunt
simul et carnem. Hos increpat apostolus Petrus, dicens: Melius
illis erat non cognoscere viam salutis, quam cognoscentes retro
respicere (II Petr. II, 21). O malum, retro respicere!
Uxor enim Loth, quae liberata a Sodomitis, contra praeceptum retro
respexit, quod evaserat perdidit. Nec immerito in statuam salis
repente conversa est (Gen. XIX, 26), nisi ut fatuos suo etiam
exemplo condiret. Qui sunt et aberrantes? Omnes haeretici, qui
relicta veritatis via errando per desertum latrocinantur, et animas
captant in peccatis, praepediuntque ne quis ad patriam valeat
pervenire: effecti lupi semitarii induti ovina pelle, cum sint intus
lupi rapaces; praedicantes Christum viam, et qui eos sequuntur
ducentes ad mortem.
|
|