|
5. Quo discerni possit falsa praedicatio a vera. Hic si aliquis
dicat, Quid ego faciam non invenio: ecce homo Christum praedicat,
viam praedicat, Christi se dicit esse discipulum, veritatem se dicit
annuntiare, quare non sequar talia praedicantem? respondeo, Quia
aliud ejus habet lingua, aliud conscientia. Unde novi, inquis?
numquid ego conscientias discutere possum? Christum ab eo audio: quod
audio, hoc credo, hoc teneo. Non te seducat filius falsitatis, si
filius es veritatis. Disce jam, christiane, qui Christum desideras
et audire et videre. Si quis tibi Christum praedicat, attende et
considera qualem praedicet, ubi praedicet. Christus enim veritas est
(Joan. XIV, 6), per Scripturas sanctas praedicatur; non in
angulis, non occulte, sed palam, publice. In sole enim posuit
tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6); hoc est, in manifesto
collocavit Ecclesiam suam. Jam hic respice illum qui tibi Christum
praedicat, dicat qualem Christum praedicet.
|
|