|
6. Manichaeorum error. Ecce haereticus manichaeus, qui per suam
doctrinam promittit introducere te in veritatem, ipsum Christum dicit
esse fallacem. Non habuit, inquit, verum corpus: phantasma fuit,
spiritus fuit. Et hoc in illo fuisse negat nequissimus manichaeus. O
pessime haeretice manichaee, si credere non vis Veritatem dicentem
discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem
non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV, 39). Si
credere non vis, ut dixi, Veritati, Judaeo crede crucifigenti.
Nam cum tu dicis, Christus Deus fuit, non homo; Judaeus dicit,
Non fuit Deus, sed homo. Catholica utrosque convincens, Ego,
ait, verum teneo, quod Christus et Deus est et homo. Tu autem,
manichaee, unde probas Christum spiritum fuisse? Spiritus alapas
accepit? spiritus spineam coronam portavit? spiritus sibi crucem
bajulavit? Si spiritus fuit, cujus vestimenta milites diviserunt?
Si spiritus fuit, quomodo cum traderet spiritum, corpus ejus prope
dimidium diem exanime pependit in cruce? Si spiritus fuit, quomodo
latus ejus perforatum est lancea? quomodo susceptus est a Joseph
sepeliendus, quomodo sepulcro est conditus? Omnia ista spiritus pati
non potest. Sicut de eo antea per Prophetas praedictum est, ita et
factum. Erras tu nimis, falsitas; in omnibus te superat veritas.
Ergone, haeretice, ut doces, Veritas mentita est, et tu verum
praedicas? Et ubi hoc praedicas? In absconso, in occulto. Si
veritate fulcitur praedicatio tua, publica sit doctrina tua.
Demonstra mihi Ecclesiam tuam. Sed novimus quid agatis decepti et
deceptores. Apostolus Paulus vos prodidit dicens: Quae enim occulte
fiunt ab eis, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). Nobis
turpe est dicere, sed vos non quiescitis agere. Manifesta est
ignominia vestra, nudata est turpitudo vestra; ex confessione simul et
scriptura vestra, omnibus palam facta est turpis doctrina vestra:
utinam aliquando corrigantur corda vestra!
|
|